FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106  
107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   >>   >|  
d initio dixisti videamus quale sit: similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros, sed tamen popularis aliquos nominare. Illi cum res _non_ bonas tractent, similes bonorum videri volunt. Nos autem dicimus ea nobis videri, quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras nivem nigram dixit esse. Ferres me, si ego idem dicerem? Tu, ne si dubitarem quidem. At quis est? num hic sophistes?--sic enim appellabantur ii, qui ostentationis aut quaestus causa philosophabantur--: maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria. 73. Quid loquar de Democrito? Quem cum eo conferre possumus non modo ingeni magnitudine, sed etiam animi? qui ita sit ausus ordiri: 'Haec loquor de universis.' Nihil excipit de quo non profiteatur. Quid enim esse potest extra universa? quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi, Chrysippo, reliquis inferioris aetatis? qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. Atque is non hoc dicit, quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille verum plane negat esse: sensus quidem non obscuros dicit, sed tenebricosos: sic enim appellat [eos]. Is, qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri, qui est de natura: 'Nego,' inquit, 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem, nescire aut scire, scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit.' 74. Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus iis, de quibus loquitur, sonum fundere. Num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in iis esse ad ea, quae sub eos subiecta sunt, iudicanda? Parmenides, Xenophanes, minus bonis quamquam versibus, sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui, cum sciri nihil possit, audeant se scire dicere. Et ab iis aiebas removendum Socratem et Platonem. Cur? an de ullis certius possum dicere? Vixisse cum iis equidem videor: ita multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse. Excepit unum tantum, 'scire se nihil se scire,' nihil amplius. Quid dicam de Platone? qui certe tam multis libris haec persecutus non esset, nisi probavisset. Ironiam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi. XXIV. 75. Videorne tibi, non ut Saturninus, nominare modo illustris homines, sed imitari numquam nisi clarum, nisi nobilem? Atqui habebam molestos vobis, sed minutos, Stilponem, Diodorum, Alexinum,
PREV.   NEXT  
|<   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106  
107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   >>   >|  



Top keywords:

aliquid

 
quidem
 

ingeni

 
versibus
 

negamus

 

quibus

 
possit
 

dicere

 

philosophis

 

nominare


videri

 
initio
 

censet

 

numquam

 

nobilem

 

sensibus

 

clarum

 
magnam
 

subiecta

 

homines


quamquam

 

Alexinum

 

imitari

 

iudicanda

 

Parmenides

 
Xenophanes
 
excaecat
 

minutos

 
Diodorum
 

dignissimum


videtur
 

Empedocles

 

Furere

 

Stilponem

 
increpant
 

habebam

 

omnino

 

nescire

 
molestos
 

loquitur


fundere

 
Socrati
 

alterius

 

Excepit

 

dubitari

 
perpetuam
 

sermones

 
perscripti
 

praesertim

 

Ironiam