FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120  
121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   >>   >|  
am inter se amantis viros, Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi? qui mecum vivit tot annos? qui habitat apud me? quem et admiror et diligo? qui ista Antiochea contemnit? Nostra, inquies, sola vera sunt. Certe sola, si vera: plura enim vera discrepantia esse non possunt. Utrum igitur nos impudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes, qui sibi persuaserint scire se solos omnia? Non me quidem, inquit, sed sapientem dico scire. Optime: nempe ista scire, quae sunt in tua disciplina. Hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo, ut saepe iam dixi, omnis haec quaestio est. 116. In tres igitur partis et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo, si placet, quae de natura rerum sint quaesita, videamus: at illud ante. Estne quisquam tanto inflatus errore, ut sibi se illa scire persuaserit? Non quaero rationes eas, quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem. Geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere, sed cogere, et qui omnia vobis, quae describunt, probant. Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt. Punctum esse quod magnitudinem nullam habeat: extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit: liniamentum sine ulla latitudine [carentem]. Haec cum vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnis descripserit eas, quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum putas? Si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit. 117. Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo, vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum, aut, si est crediturus, quorum potissimum? Omnia enim physicorum licet explicare; sed longum est: quaero tamen quem sequatur. Finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse, quam potissimum sententiam eliget _et_ disciplinam? Etsi quamcumque eliget, insipiens eliget. Sed sit ingenio divino, quem unum e physicis potissimum probabit? Nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas: tantum de principiis rerum, e quibus omnia constant, videamus quem probet: est enim inter magnos homines summa dissensio. XXXVII. 118. Princeps Thales, unus e septem, cui sex reliquos concessisse pr
PREV.   NEXT  
|<   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120  
121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   >>   >|  



Top keywords:

sapientem

 
eliget
 

potissimum

 
quibus
 

quaero

 

possunt

 
igitur
 

sapiente

 

rationes

 

nullam


crediturus

 
videamus
 

fecerit

 

dicitis

 

geometricis

 

adferunt

 

rationibus

 
docendo
 

censet

 

contempserit


maiorem

 

concessero

 

adigam

 

carentem

 

latitudine

 
crassitudo
 
omnino
 

liniamentum

 
iurandum
 

partibus


terram
 

iuraturum

 

multis

 

efficitur

 
Archimedes
 

inspectante

 

descripserit

 

longum

 
tantum
 

infinitas


principiis

 
constant
 

magnos

 

probet

 

quaestiones

 
persequor
 

probabit

 
poterit
 

homines

 

reliquos