FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122  
123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   >>   >|  
et--sic enim voltis--, tantam vim natricum viperarumque fecerit? cur mortifera tam multa _ac_ perniciosa terra marique disperserit? Negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia. Cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur. 121. Negas sine deo posse quicquam. Ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo immunitatem magni quidem muneris: sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos! Negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum. Quaecumque sint, docet omnia effecta esse natura, nec, ut ille, qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani. Somnia censet haec esse Democriti non docentis, sed optantis. Ipse autem singulas mundi partis persequens, quidquid aut sit aut fiat, naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. Ne ille et deum opere magno liberat et me timore. Quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen horrere et, si quid adversi acciderit--quod cui non accidit?--extimescere ne id iure evenerit? Nec Stratoni tamen adsentior, nec vero tibi. Modo hoc, modo illud probabilius videtur. XXXIX. 122. Latent ista omnia, Luculle, crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingeni tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit: corpora nostra non novimus: qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat? 123. Habitari ait Xenophanes in luna eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur, sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Vos etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos [Greek: antipodas] vocatis: cur mihi magis suscensetis, qui ista non aspernor, quam iis, qui, cum audiunt, desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera den
PREV.   NEXT  
|<   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122  
123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   >>   >|  



Top keywords:

possit

 

terram

 

caelum

 

deorum

 

nostra

 

quidem

 

habere

 

empirici

 

intererat

 

notiora


ecquid
 

quorum

 

aperuerunt

 
viderentur
 

mutentur

 

detecta

 

patefacta

 

partium

 
circumfusa
 

occultata


tenebris

 

humani

 
crassis
 

Luculle

 

probabilius

 
videtur
 

Latent

 

ingeni

 

quaeque

 

habeat


ignoramus
 

medici

 
Itaque
 
penetrare
 

intrare

 

corpora

 

novimus

 

radicibus

 

vestigia

 

contra


vocatis
 

antipodas

 

vestigiis

 

regione

 
contraria
 

adversis

 

terrae

 

Theophrastus

 

stellas

 
supera