FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123  
124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   >>   >|  
ique omnia stare censet neque praeter terram rem ullam in mundo moveri: quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu, Epicure? loquere. Putas solem esse tantulum? Egone? ne bis quidem tantum! Et vos ab illo irridemini et ipsi illum vicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse. 124. Sed redeo ad animum et corpus. Satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit, quae venarum? tenemusne quid sit animus, ubi sit? denique sitne an, ut Dicaearcho visum est, ne sit quidem ullus? Si est, tresne partis habeat, ut Platoni placuit, rationis, irae, cupiditatis, an simplex unusque sit? si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an, ut Xenocrates, numerus nullo corpore--quod intellegi quale sit vix potest--et, quidquid est, mortale sit an aeternum? nam utramque in partem multa dicuntur. Horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit: ita sunt in plerisque contrariarum rationum paria momenta. XL. 125. Sin agis verecundius et me accusas, non quod tuis rationibus non adsentiar, sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam ... quem potissimum? quem? Democritum: semper enim, ut scitis, studiosus nobilitatis fui. Urguebor iam omnium vestrum convicio. Tune aut inane quicquam putes esse, cum ita completa et conferta sint omnia, ut et quod movebitur corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur? aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur, illarum sit dissimillimum? aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram? et cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra, dextra sinistra, ante post, alios dissimilis, alios eiusdem modi mundos esse? et, ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus, sic innumerabilis paribus in locis isdem esse nominibus, honoribus, rebus gestis, ingeniis, formis, aetatibus, isdem de rebus disputantis? et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus irrumpere? Tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus. Nihil sentire est melius quam tam prava sentire. 126. Non ergo id agitur, ut aliquid adsensu meo comprobem; quae tu, vide ne impudenter etiam postules, non s
PREV.   NEXT  
|<   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123  
124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

aliquid

 

quidquid

 

adsentiar

 

simplex

 

corpus

 

innumerabilis

 

animum

 

sentire

 

effici


quidque
 

corporum

 

quicquam

 
completa
 

conferta

 

movebitur

 

cesserit

 

illarum

 
efficiatur
 

agitur


dissimillimum

 

adsensu

 
quibus
 

subsequatur

 

atomos

 
nullis
 

impudenter

 

vincam

 

cuique

 

deligam


postules
 

rationibus

 
verecundius
 
accusas
 

potissimum

 

Democritum

 

Urguebor

 

omnium

 

convicio

 

vestrum


nobilitatis
 

comprobem

 

semper

 

scitis

 
studiosus
 

gestis

 

fueris

 

ingeniis

 

formis

 
aetatibus