FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  
quorum sunt contorta et aculeata quaedam [Greek: sophismata]; sic enim appellantur fallaces conclusiunculae. Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum? Quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia, quae in consuetudine probantur! At dissolvit idem. Mihi quidem non videtur: sed dissolverit sane. Certe tam multa non collegisset, quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret iis resisti non facile posse. 76. Quid Cyrenaici _tibi_ videntur, minime contempti philosophi? Qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus: ea se sola percipere, quae tactu intimo sentiant, ut dolorem, ut voluptatem: neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo. Satis multa de auctoribus. Quamquam ex me quaesieras nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus. Quid inventum sit paulo post videro, te ipso quidem iudice. Arcesilam vero non obtrectandi causa cum Zenone pugnavisse, sed verum invenire voluisse sic intellegitur. 77. Nemo, inquam, superiorum non modo expresserat, sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse, sed ita necesse esse sapienti. Visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapiente. Quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset, si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. Ille, credo, nihil opinaturum, quoniam esset, quod percipi posset. Quid ergo id esset? Visum, credo. Quale igitur visum? tum illum ita definisse, ex eo, quod esset, sicut esset, impressum et signatum et effictum. Post requisitum etiamne, si eiusdem modi esset visum verum, quale vel falsum. Hic Zenonem vidisse acute nullum esse visum quod percipi posset, si id tale esset ab eo, quod est, ut eiusdem modi ab eo, quod non est, posset esse. Recte consensit Arcesilas; ad definitionem additum: neque enim falsum percipi posse neque verum, si esset tale, quale vel falsum. Incubuit autem in eas disputationes, ut doceret nullum tale esse visum a vero, ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse. 78. Haec est una contentio, quae adhuc permanserit. Nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. Licebat enim nihil percipere et tamen opinari, quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens, hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto. Sed id omitt
PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  



Top keywords:

percipi

 

posset

 

falsum

 

quidem

 

opinari

 

eiusdem

 

percipere

 

quicquam

 

nullum

 

possit


probatum
 

contra

 

Zenone

 
sententia
 

Arcesilae

 

sapienti

 

hominem

 

impressum

 
necesse
 

sapiente


signatum

 

igitur

 
quoniam
 

sapientis

 

sapiens

 
definisse
 

opinaturum

 

Quaesivit

 

futurum

 

fortasse


honesta
 

controversiam

 
pertinebat
 
Licebat
 

sapientem

 

adsensurum

 

Carneade

 

dicitur

 

disputatum

 

credens


Metrodoro
 

equidem

 

Clitomacho

 

Philoni

 
permanserit
 

consensit

 

Arcesilas

 

definitionem

 

vidisse

 
Zenonem