FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118  
119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   >>   >|  
bricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod, ut feram et immanem beluam, sic ex animis nostris adsensionem, id est, opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius, qui probabilia sequitur, nulla re impediente? 109. Hoc, inquit, ipsum impediet, quod statuet, ne id quidem, quod probet, posse percipi. Iam istuc te quoque impediet in navigando, in conserendo, in uxore ducenda, in liberis procreandis plurimisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed, ut ais, 'pressius.' Nam Antipatrum reprehensum, quod diceret consentaneum esse ei, qui adfirmaret nihil posse comprehendi, id ipsum saltem dicere posse comprehendi, quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium. Non enim potest convenienter dici nihil comprehendi posse, si quicquam comprehendi posse dicatur. Illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem: cum sapientis nullum decretum esse possit nisi comprehensum, perceptum, cognitum, ut hoc ipsum decretum, quod sapientis esset, nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. Proinde quasi nullum sapiens aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit! 110. Sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum, nihil posse percipi. Nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris. Quam quoniam non habet, utitur probabilibus. Itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. Non enim, quem ad modum, si quaesitum ex eo sit, stellarum numerus par an impar sit, item, si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatusque sit, nescire se dicat. In incertis enim nihil probabile est, in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat. 111. Ne illam quidem praetermisisti, Luculle, reprehensionem Antiochi--nec mirum: in primis enim est nobilis--, qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. Cum enim sumeretur, unum, esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere, superius illud ea re a se esse concessum, quod videretur esse quaedam in vivis differentia, eam tolli altero, quo neget visa a falsis vera differre; nihil tam repugnare. Id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. Non facimus. Nam tam vera quam falsa cernimus. Sed probandi species est: percipiendi signum nullum
PREV.   NEXT  
|<   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118  
119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   >>   >|  



Top keywords:

comprehendi

 
decretum
 

nullum

 
impediet
 

percipi

 

quibus

 
quidem
 

probabile

 

sapientis

 

differre


quaedam

 
perceptum
 

dicere

 

possit

 

probabilia

 

nescire

 

quendam

 
exercitatusque
 

multisque

 

versatus


respondeat

 

praetermisisti

 

faciat

 

Herculi

 

officio

 
deerit
 
sapienti
 

incertis

 
videatur
 

incerta


reddere
 

confundere

 

metuit

 

quoniam

 
utitur
 

probabilibus

 

Itaque

 

Luculle

 
numerus
 

stellarum


quaesitum

 
exanclatum
 

laborem

 

falsis

 

sustinere

 
bricos
 

repugnare

 
differentia
 

altero

 

probandi