FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  
um esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum.' Haec refelli possunt, sed pugnare nolo. Ad id enim, quod agitur, nihil interest omnibusne partibus visa res nihil differat an internosci non possit, etiam si differat. Sed, si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum quidem? Dic mihi, Lysippus eodem aere, eadem temperatione, eodem caelo atque ceteris omnibus, centum Alexandros eiusdem modi facere non posset? Qua igitur notione discerneres? 86. Quid? si in eius_dem_ modi cera centum sigilla hoc anulo impressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliacum illum, qui ova cognosceret? XXVII. Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus. Pictor videt quae nos non videmus et, simul inflavit tibicen, a perito carmen agnoscitur. Quid? hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura! 87. Cur non extimescam opinandi temeritatem? Etiamne hoc adfirmare potes, Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit vel, ut tuo verbo utar, quae fabricata sit hominem? Qualis ista fabrica est? ubi adhibita? quando? cur? quo modo? Tractantur ista ingeniose: disputantur etiam eleganter. Denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox et quidem ob eam causam, ne tu, qui idem me facturum paulo ante dixeris, videare mentitus. Sed ut ad ea, quae clariora sunt, veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina impleta sunt non a nostris solum, sed etiam a Chrysippo:--de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem.--88. Ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinolentorum et furiosorum visa imbecilliora esse dicebas quam vigilantium, siccorum, sanorum. Quo modo? quia, cum experrectus esset Ennius, non diceret 'se vidisse Homerum, sed visum esse,' Alcmaeo autem: 'Sed mihi ne utiquam cor consentit ...' Similia de vinolentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit, eum somnia re_ri_ et cuius furor consederit, putare non fuisse ea vera, quae essent sibi vis
PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 
contra
 

contraque

 
centum
 

omnibus

 

experrectus

 
fuisse
 

fabricata

 

sensus

 

differat


facturum

 
dixeris
 

finxerit

 

quibus

 

profundam

 

volumina

 

scilicet

 
impleta
 

universas

 

mentitus


clariora

 

veniam

 

videare

 

hominem

 

Qualis

 
disputantur
 
eleganter
 

ingeniose

 
Tractantur
 

adhibita


quando
 

fabrica

 

Denique

 

causam

 
physicis
 

nostris

 

videantur

 

adfirmentur

 
Alcmaeo
 

utiquam


consentit

 
Homerum
 

vidisse

 

sanorum

 

Ennius

 
diceret
 

Similia

 
vinolentis
 

consederit

 

putare