FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  
haud scio an non possis, non tu verum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis. XXVI. 82. Quid ego de nave? Vidi enim a te remum contemni. Maiora fortasse quaeris. Quid potest esse sole maius? quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram. Quantulus nobis videtur! Mihi quidem quasi pedalis. Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo: ne maiorem quidem multo putat esse vel tantum esse, quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur aut non multum. Ubi igitur illud est semel? Sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus: qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur, ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur. 83. Sed, ut minuam controversiam, videte, quaeso, quam in parvo lis sit. Quattuor sunt capita, quae concludant nihil esse quod nosci, percipi, comprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. E quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium, inter quae visa nihil intersit, fieri non posse ut eorum alia percipi possint, alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum, cui non appositum sit visum aliud, quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. Horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt. Primum Epicurus non dat; vos, quibuscum res est, id quoque conceditis. Omnis pugna de quarto est. 84. Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum, quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso: qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam, quae falsa esse non posset? Negas tantam similitudinem in rerum natura esse. Pugnas omnino, sed cum adversario facili. Ne sit sane: videri certe potest. Fallet igitur sensum, et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit. Sublato enim iudicio illo, quo oportet agnosci, etiam si ipse erit, quem videris, qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis, qua dicis oportere, ut non possit esse eiusdem modi falsa. 85. Quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse, quod non est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem, quod sit aliud. Stoicum est quidem nec admodum credibile 'null
PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

percipi

 

possit

 

igitur

 

videri

 
potest
 

videatur

 

maiorem

 

Epicurus

 

videtur


posset
 

secundum

 

falsum

 

possint

 

tertium

 

intersit

 

consul

 
Gemino
 

haberet

 

distinctione


sublata

 

videre

 

conceditis

 

quarto

 

quoque

 

Primum

 
quibuscum
 
putabat
 

incidebat

 
Quintum

Servilium

 

Geminum

 

videbat

 
distinguebatur
 

Quando

 

Geminus

 

Quintus

 

eiusdem

 
oportere
 

videris


videbitur

 

iudicabis

 

explorati

 

Stoicum

 

admodum

 

credibile

 
generis
 
quoniam
 

aliquid

 

agnosci