FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  
amus. Illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut, si ostendero nihil posse percipi, tu concedas numquam adsensurum esse. XXV. 79. Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu, Luculle, communi loco defendis: quod ne [id] facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram. Tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. Primum cur? Nam et in remo sentio non esse id, quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. Deinde nihilne praeterea diximus?--Manent illa omnia, iacet ista causa: veracis suos esse sensus dicit.--Igitur semper auctorem habes eum, qui magno suo periculo causam agat! Eo enim rem demittit Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum. 80. Hoc est verum esse, confidere suis testibus et importune insistere! Itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam, cum oculum torsisset, duas ex lucerna flammulas esse visas: opinionis enim esse mendacium, non oculorum. Quasi quaeratur quid sit, non quid videatur. Sed hic quidem maiorum similis: tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse, alia falsa, qui ea distinguis? Desine, quaeso, communibus locis: domi nobis ista nascuntur. Si, inquis, deus te interroget: Sanis modo et integris sensibus, num amplius quid desideras? quid respondeas?--Utinam quidem roget? Audiret quam nobiscum male ageret. Ut enim vera videamus, quam longe videmus? Ego Catuli Cumanum ex hoc loco video, Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. O praeclarum prospectum! Puteolos videmus: at familiarem nostrum C. Avianium, fortasse in porticu Neptuni ambulantem, non videmus. 81. At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat: quaedam volucres longius. Responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. Dicet me acrius videre quam illos pisces fortasse qui neque videntur a nobis et nunc quidem sub oculis sunt neque ipsi nos suspicere possunt. Ergo ut illis aqua, sic nobis aer crassus offunditur. At amplius non desideramus. Quid? talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo, quod parum longe quam quod falsum viderem. Videsne navem illam? Stare nobis videtur: at iis, qui in nave sunt, moveri haec villa. Quaere rationem cur ita videatur: quam ut maxime inveneris, quod
PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  



Top keywords:

sensus

 

quidem

 

videmus

 

videatur

 

longius

 

umquam

 

oculis

 

fortasse

 

amplius

 

sensibus


percipi
 

nescio

 

potest

 
porticu
 

Avianium

 

nostrum

 

familiarem

 

ambulantem

 
prospectum
 

Puteolos


Neptuni

 

praeclarum

 
Cumanum
 

Utinam

 

respondeas

 
Audiret
 

nobiscum

 

desideras

 

integris

 

inquis


interroget
 

ageret

 
quicquam
 
interiectum
 

obstet

 

Pompeianum

 

videamus

 

Catuli

 

intendi

 

quererer


falsum
 

desiderare

 

talpam

 

crassus

 
desideramus
 

offunditur

 

viderem

 

Videsne

 

Quaere

 
rationem