FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111  
112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   >>   >|  
a in furore. Sed non id agitur: tum, cum videbantur, quo modo viderentur, id quaeritur. Nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse, 'O pietas animi ...', si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. Experrectus enim potuit illa visa putare, ut erant, somnia: dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. Quid? Iliona somno illo: 'Mater, te appello ...' nonne ita credit filium locutum, ut experrecta etiam crederet? Unde enim illa: 'Age adsta: mane, audi: iterandum eadem istaec mihi!' num videtur minorem habere visis quam vigilantes fidem? XXVIII. 89. Quid loquar de insanis? qualis tandem fuit adfinis tuus, Catule, Tuditanus? quisquam sanissimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? Quid ille, qui: 'Video, video te. Vive, Ulixes, dum licet,' nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret? Quid? apud Euripidem Hercules, cum, ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis, ut veris moveretur? Quid? ipse Alcmaeo tuus, qui negat 'cor sibi cum oculis consentire,' nonne ibidem incitato furore: 'unde haec flamma oritur?' et illa deinceps: 'Incedunt, incedunt: adsunt, _adsunt_, me expetunt:' Quid? cum virginis fidem implorat: 'Fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc vim, quae me excruciat! Caerulea incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis.' Num dubitas quin sibi haec videre videatur? Itemque cetera: 'Intendit crinitus Apollo arcum auratum, luna innixus: Diana facem iacit a laeva.' 90. Qui magis haec crederet, si essent, quam credebat, quia videbantur? Apparet enim iam 'cor cum oculis consentire.' Omnia autem haec proferuntur, ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. Vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. Non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum, qui experrecti sint, aut eorum, qui furere destiterint, sed qualis visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur. Sed abeo a sensibus. 91. Quid est quod ratione percipi possit? Dialecticam inventam esse dicitis, veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. Cuius veri et falsi? et in qua re? In geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? At
PREV.   NEXT  
|<   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111  
112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   >>   >|  



Top keywords:

qualis

 

videbantur

 

consentire

 

oculis

 

videre

 

adsunt

 

quaeritur

 

incedunt

 

crederet

 

furore


somniantium
 

proferuntur

 

efficiatur

 
Apparet
 

essent

 

credebat

 

ardentibus

 

incinctae

 
Caerulea
 

circumstant


certius

 

excruciat

 
pestem
 

auxilium

 

flammiferam

 
taedis
 

Apollo

 

auratum

 

innixus

 

crinitus


Intendit
 

dubitas

 
videatur
 
Itemque
 

cetera

 

dicitis

 

disceptatricem

 

iudicem

 

inventam

 

Dialecticam


ratione
 

percipi

 

possit

 

iudicabit

 
dialecticus
 

litteris

 

musicis

 

falsum

 

geometriane

 
sensibus