FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90  
91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   >>   >|  
nsionem amplectuntur: 'si homo est, animal est mortale, rationis particeps.' Quo e genere nobis notitiae rerum imprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri disputarive potest. 22. Quod si essent falsae notitiae--[Greek: ennoias] enim notitias appellare tu videbare--, si igitur essent hae falsae aut eius modi visis impressae, qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur? quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset, quid repugnaret videremus? Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam, sed omnis vitae usus omnisque artis una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. Quae potest enim esse memoria falsorum? aut quid quisquam meminit, quod non animo comprehendit et tenet? Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus, sed ex multis animi perceptionibus constat? Quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio? Non enim fortuito hunc artificem dicemus esse, illum negabimus, sed cum alterum percepta et comprehensa tenere videmus, alterum non item. Cumque artium aliud eius modi genus sit, ut tantum modo animo rem cernat, aliud, ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest, quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is, qui fidibus utitur, explere numeros et conficere versus? Quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. Quid enim est quod arte effici possit, nisi is, qui artem tractabit, multa perceperit? VIII. 23. Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et comprehendi multa posse. In quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non comprehensionem modo rerum, sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam, artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam. Ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo? Quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has igitur sibi tam gravis leges imposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet comprehensi, percepti, cogniti, constituti? Nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet aequitatem et fidem, ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi iis rebus adsensus sit, quae falsae esse non possint. 24. Ipsa vero sapientia, si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? de
PREV.   NEXT  
|<   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90  
91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   >>   >|  



Top keywords:

potest

 

igitur

 

falsae

 

falsis

 

quoque

 

quisquam

 

artificem

 

alterum

 

habeat

 

percepti


cogniti
 

notitiae

 

quibus

 
essent
 

sapientia

 

inesse

 

confirmat

 

percipi

 
comprehendi
 

dicimus


stabilem

 

immutabilem

 
possint
 

censemus

 

comprehensionem

 
scientiam
 

ignorabit

 

agendo

 

sapientiae

 

faciendo


artibus
 

continget

 
quarum
 
effici
 

possit

 

primum

 

Maxime

 

virtutum

 

itemque

 

tractabit


obtinebit
 

perceperit

 

cognitio

 

officium

 
potius
 

prodat

 

lacerari

 

perferre

 

intolerabili

 
aestimet