FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94  
95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   >>   >|  
o veritatis notam. Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita videri, ut non eodem modo falsum etiam possit videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter. Quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere: ut si quis quem oculis privaverit, dicat ea, quae cerni possent, se ei non ademisse. Ut enim illa oculis modo agnoscuntur, sic reliqua visis, sed propria veri, non communi veri et falsi nota. Quam ob rem, sive tu probabilem visionem sive probabilem et quae non impediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud, de quo agimus, tibi erit revertendum. 34. In eo autem, si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest. Sin autem commune nihil erit, habeo quod volo: id enim quaero, quod ita mihi videatur verum, ut non possit item falsum videri. Simili in errore versantur, cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem impressum in animo atque mente, neque tamen id percipi atque comprehendi posse. Quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id, quod nigrum sit, album esse videatur? aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut impressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur? Ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur. 35. Ex hoc illud iis usu venire solet, ut, quidquid dixerint, a quibusdam interrogentur: 'Ergo istuc quidem percipis?' Sed qui ita interrogant, ab iis irridentur. Non enim urguent, ut coarguant neminem ulla de re posse contendere neque adseverare sine aliqua eius rei, quam sibi quisque placere dicit, certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? Nam si, quod cuique occurrit et primo quasi adspectu probabile videtur, id confirmatur, quid eo levius? 36. Sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione, quod visum sit, id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt: primum quia iis visis, inter quae nihil interest, aequaliter omnibus abrogatur fides: deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut, cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit, exsistat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime a vero, ne si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant, confidere sibi poterunt. Ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri,
PREV.   NEXT  
|<   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94  
95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   >>   >|  



Top keywords:

possit

 

videatur

 

videri

 

aliquid

 

quidem

 

probabilem

 

perspicua

 

accidere

 

communi

 

aliqua


probabile
 

propria

 

oculis

 
falsum
 

tollere

 

veritatis

 

reliqua

 

coarguant

 
confidere
 

urguent


poterunt

 

interest

 
irridentur
 

accedant

 

neminem

 
adseverare
 

dicere

 

solent

 

contendere

 

proxime


interrogant
 

venire

 
quidquid
 
omnibus
 

insigne

 

relinquitur

 

dixerint

 

quibusdam

 

aequaliter

 

abrogatur


percipis
 

interrogentur

 

debebit

 

confidant

 
levius
 

circumspexerit

 

confirmatur

 

videtur

 

adspectu

 
exsistat