FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100  
101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   >>   >|  
ihi ne utiquam cor consentit cum oculorum adspectu' ... 53. At enim ipse sapiens sustinet se in furore, ne approbet falsa pro veris. Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas aut obscuriora sunt quae videntur aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. Si enim inter visa nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum, qui omnia cupiunt confundere. Quaerimus gravitatis, constantiae, firmitatis, sapientiae iudicium: utimur exemplis somniantium, furiosorum, ebriosorum. Illud attendimus in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? Non enim proferremus vino aut somno oppressos aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum, qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse. 54. Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt, ea dico incerta, quae [Greek: adela] Graeci. Si enim res se ita habeant, ut nihil intersit, utrum ita cui videatur, ut insano, an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insaniae est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum anulis impressorum pueriliter consectantur. Quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant? Sed, si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis? et cur id potius contenditis, quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale, quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re differens ulla communitas? ut [sibi] sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur? aut quid tibi vis in geminis? Conceditur enim similis esse, quo contentus esse potueras: tu autem vis eosdem plane esse, non similis: quod fieri nullo modo potest. 55. Dein confugis ad physicos eos, qui maxime in Academia irridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabilis esse mundos et quidem sic quosdam inter sese non solum similis, sed undique perfecte et absolute ita pares, ut inter eos nihil prorsus intersit [et eos quidem innumerabiles], itemque homines. Deinde postulas, ut, si mundus ita sit par alteri mundo, ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit
PREV.   NEXT  
|<   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100  
101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

intersit

 

similis

 

genere

 

incerta

 

potest

 

interesse

 

impressorum

 

differens

 

quidque


communitas
 

pluribus

 

anulis

 
duobus
 

contenditis

 

cognitionem

 

similitudines

 

nostrum

 
similia
 

multorum


tollendam

 

plurimis

 
appareant
 

potius

 

consectantur

 
pueriliter
 

natura

 

praesertim

 

contenti

 

concedentibus


patitur
 

potueras

 
undique
 
perfecte
 

absolute

 

prorsus

 

dicere

 

Democritum

 

innumerabilis

 

mundos


quosdam
 

innumerabiles

 

itemque

 

quoque

 
concedatur
 

nostro

 

aliquid

 

alicui

 

minimum

 
alteri