FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102  
103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   >>   >|  
eri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est [Greek: epoche], id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera sunt quae de Carneade non nulli existimant. Si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus adsensus est. Quid enim est tam futile quam quicquam approbare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse _eo_ delabi interdum, ut diceret opinaturum, id est peccaturum esse sapientem. Mihi porro non tam certum est esse aliquid, quod comprehendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari, id est, numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae. 60. Restat illud, quod dicunt, veri inveniendi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. Volo igitur videre quid invenerint. Non solemus, inquit, ostendere. Quae sunt tandem ista mysteria? aut cur celatis, quasi turpe aliquid, sententiam vestram? Ut, qui audient, inquit, ratione potius quam auctoritate ducantur. Quid, si utroque? num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. An in eo auctoritas nihil obest? Mihi quidem videtur vel plurimum. Quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset? XIX. 61. Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post, multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum, paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te, hominem amicissimum--me autem appellabat--et aliquot annis minorem natu, non dubitabo monere: Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat approbatione, omnibus orbat sensibus? Et Cimmeriis quidem, quibus adspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat sive eius loci, quem incolebant, situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat, isti autem, quos tu probas, tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt: quos si sequamur, iis vinculis simus adstricti, ut nos commovere nequeamus. 62. Sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt: quod non modo recte fieri, sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. An tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea
PREV.   NEXT  
|<   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102  
103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 
philosophiam
 

tantis

 
omnibus
 

inquit

 

aliquid

 
possit
 

sententiam

 

sapientem

 

Carneade


percipi

 
potest
 

privat

 

spoliat

 

approbatione

 

multis

 

iudicio

 
Cimmeriis
 

adspectum

 

adseverantius


mortuus

 

quibus

 

sensibus

 

confundit

 

appellabat

 
amicissimum
 
laudibus
 

aliquis

 
minorem
 

aliquot


dubitabo
 

monere

 

extuleris

 

Hortensiumque

 
confirmata
 

sequere

 

nostrum

 

dissentientem

 
commoveris
 

hominem


falsis

 
sustulerunt
 

actionem

 

omnino

 

animorum

 
nequeamus
 

Sublata

 
adsensione
 

Provide

 

lucemque