FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101  
102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   >>   >|  
par, ut nihil differat, nihil intersit. Cur enim, inquies, ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse, sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici? XVIII. 56. Primum quidem me ad Democritum vocas, cui non adsentior potiusque refello propter id, quod dilucide docetur a politioribus physicis singularum rerum singulas proprietates esse. Fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similis quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? Non cognoscebantur foris, at domi: non ab alienis, at a suis. An non videmus hoc usu venire, ut, quos numquam putassemus a nobis internosci posse, eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus, uti ne minimum quidem similes viderentur? 57. Hic, pugnes licet, non repugnabo: quin etiam concedam illum ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant, quas non habeat dinotatas, retenturum adsensum nec umquam ulli viso adsensurum, nisi quod tale fuerit, quale falsum esse non possit. Sed et ad ceteras res habet quandam artem, qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est. Ut mater geminos internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces, si adsueveris. Videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo? Tamen hoc accepimus, Deli fuisse compluris salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent: ii cum ovum inspexerant, quae id gallina peperisset dicere solebant. 58. Neque id est contra nos: nam nobis satis est ova illa non internoscere: nihil enim magis adsentiri par est, hoc illud esse, quasi inter illa omnino nihil interesset: habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem, qualia falsa esse non possint: ab hac mihi non licet transversum, ut aiunt, digitum discedere, ne confundam omnia. Veri enim et falsi non modo cognitio, sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit: ut etiam illud absurdum sit, quod interdum soletis dicere, cum visa in animos imprimantur, non vos id dicere, inter ipsas impressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum. Quasi vero non specie visa iudicentur! quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota. 59. Illud vero perabsurdum, quod dicitis, probabilia vos sequi, si re nulla impediamini. Primum qui potestis non impediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est v
PREV.   NEXT  
|<   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101  
102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

possit

 

dicere

 

similes

 

Primum

 

possint

 

consuetudine

 

intersit

 

fuisse

 

gallina


inspexerant
 

internoscere

 

contra

 
solebant
 

peperisset

 

compluris

 

internosces

 

adsueveris

 
proverbio
 

Videsne


oculorum

 

internoscit

 
adhibendus
 

geminos

 

ovorum

 
gallinas
 

permultas

 

quaestus

 

solerent

 

salvis


similitudo
 

accepimus

 
transversum
 
habebunt
 

nullam

 

sublata

 

iudicentur

 

formas

 

quasdam

 

specie


perabsurdum
 

impediri

 

distent

 

deinde

 
iudicium
 

potestis

 

impediamini

 

probabilia

 

dicitis

 
species