FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103  
104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   >>   >|  
te comperisse, quod mihi quoque licebat, qui ex te illa cognoveram, negabis esse rem ullam quae cognosci, comprehendi, percipi possit? Vide, quaeso, etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas. Quae cum dixisset ille, finem fecit. 63. Hortensius autem vehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret, nec mirum: nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius, me quoque, iocansne an ita sentiens--non enim satis intellegebam--, coepit hortari, ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus: Si te, inquit, Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter, accurate, copiose, taceo neque te quo minus, si tibi ita videatur, sententiam mutes deterrendum puto. Illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. Tantum enim non te modo monuit, inquit adridens, ut caveres ne quis improbus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, adriperet te et in contione quaereret qui tibi constares, cum idem negares quicquam certi posse reperiri, idem te comperisse dixisses. Hoc, quaeso, cave ne te terreat. De causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire. Sin cesseris, non magno opere mirabor. Memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit, sententia destitisse. Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. XX. 64. Tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus, huius modi quadam oratione sum exorsus: Me, Catule, oratio Luculli de ipsa re ita movit, ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum, quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem. Auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non minorem tuam. Adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero. 65. Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me applicavi, non modo stultitiam meam, sed etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam, si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim? Itaque, nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere, quod, cum de re publica disceptatur, fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire, quae dicerem. 66. Qui enim possum non cupere verum invenire, c
PREV.   NEXT  
|<   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103  
104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   >>   >|  



Top keywords:

quoque

 

sententia

 

quidem

 

Catulus

 

inquit

 

studio

 

oratio

 

Luculli

 

quaeso

 

dixisset


comperisse
 

diffiderem

 

Auctoritas

 
possum
 

cupere

 

possent

 

respondere

 

dicerem

 
igitur
 

Adgrediar


opposuisses

 

minorem

 
movebat
 

quadam

 

oratione

 
maioribus
 

causis

 

commotus

 

exorsus

 

parati


praetereuntis
 

dixero

 
copiosi
 
hominis
 

Catule

 

invenire

 

coercetur

 

consilioque

 

totius

 

calumnia


interdum
 

pertinacia

 

reprehenditur

 

certare

 
putarem
 

ineptum

 

publica

 

facere

 

disputatione

 
Itaque