FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99  
100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   >>   >|  
am ut valde veri simile? cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur? deinde ut ne internoscatur quidem? postremo ut nihil inter hoc et illud intersit? Huc si perveneris, me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit: sin ipse tua sponte processeris, tuum. 50. Quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse, si possit? quo modo autem sumis, ut, si quid cui simile esse possit, sequatur ut etiam difficiliter internosci possit? deinde ut ne internosci quidem? postremo ut eadem sint? ut, si lupi canibus similes _sunt_, eosdem dices ad extremum. Et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? Nihil est enim quod de suo genere in aliud genus transferri possit. At si efficeretur, ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno. 51. Quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. Nam ab omnibus eiusdem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit, sentit quid intersit inter perspicua et inania? Eadem ratio est somniorum. Num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse: 'Visus sum mihi cum Galba ambulare?' At, cum somniavit, ita narravit: 'visus Homerus adesse poeta.' Idemque in Epicharmo: 'Nam videbar somniare med ego esse mortuum.' Itaque, simul ut experrecti sumus, visa illa contemnimus neque ita habemus, ut ea, quae in foro gessimus. XVII. 52. At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum_que_, quae vigilantes videmus! Primum interest: sed id omittamus. Illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. Ne vinolenti quidem quae faciunt, eadem approbatione faciunt qua sobrii: dubitant, haesitant, revocant se interdum iisque, quae videntur, imbecillius adsentiuntur, cumque edormiverunt, illa visa quam levia fuerint intellegunt. Quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid, quod non sit, id videri sibi, et, cum relaxentur, sentiant atque illa dicant Alcmaeonis: 'Sed m
PREV.   NEXT  
|<   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99  
100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

possit

 

deinde

 

internosci

 

cogitatione

 

videntur

 

faciunt

 

internoscatur

 

postremo

 

dicant


sentiant
 

genere

 

simile

 
aliquid
 

difficiliter

 

intersit

 

videmus

 

mortuum

 
Itaque
 

experrecti


somniare

 

videbar

 
Epicharmo
 

Idemque

 

dixisse

 
somniorum
 

censes

 

Ennium

 

inania

 

commovit


revocavit
 

sentit

 
perspicua
 
hortis
 

somniavit

 

ambulare

 

narravit

 

Homerus

 

vicino

 

ambulavisset


adesse
 

vigilantes

 

adsentiuntur

 

imbecillius

 
cumque
 

edormiverunt

 

iisque

 

interdum

 

sobrii

 
dubitant