FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93  
94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   >>   >|  
e sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea, quibus movetur. Itaque alia visa sic adripit, ut iis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur. Cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum [Greek: ennoias], tum [Greek: prolepseis] vocant. Eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta his gradibus ad sapientiam pervenit. 31. Ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis, amplectitur maxime cognitionem, et istam [Greek: katalepsin], quam, ut dixi, verbum e verbo exprimentes comprehensionem dicemus, cum ipsam per se amat--nihil est enim ei veritatis luce dulcius--tum etiam propter usum. Quocirca et sensibus utitur et artis efficit, quasi sensus alteros, et usque eo philosophiam ipsam corroborat, ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit. Ergo ii, qui negant quicquam posse comprehendi, haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo, ut difficile sit de temeritate eorum, perinde ut causa postulat, dicere. 32. Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint. Interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi: 'Si ea, quae disputentur, vera sint, tum omnia fore incerta,' respondent: 'Quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem, ut ait Democritus, penitus abstruserit.' Alii autem elegantius, qui etiam queruntur, quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id, quod percipi non possit, docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distinguunt: illos, qui omnia sic incerta dicunt, ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim--et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri--probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo. XI. 33. Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi, propterea quod ea non possunt internosci, nullam habemus? Nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum, sic inter verum et falsum. Si nihil interest, nulla regula est nec potest is, cui est visio veri falsique communis, ullum habere iudicium aut ullam omnin
PREV.   NEXT  
|<   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93  
94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   >>   >|  



Top keywords:

incerta

 

quibus

 

regula

 

igitur

 

habemus

 

maxime

 

dicere

 

sensus

 

abstruserit

 

penitus


distinguere
 

insimulemus

 

percipi

 
intersit
 

Democritus

 

possit

 

quantumque

 

queruntur

 
incertum
 

conantur


docere

 

elegantius

 
disputentur
 

orationem

 

adhibemus

 
consilium
 

velint

 

Interdum

 

respondent

 

naturam


accusa
 

profundo

 
veritatem
 
nostra
 

oportet

 

interesse

 

rectum

 

pravum

 

falsum

 

nullam


notionem
 

propterea

 

possunt

 

internosci

 
interest
 

habere

 

iudicium

 

communis

 

falsique

 
potest