FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97  
98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   >>   >|  
tio possit in aliam rem transferri quamlubet? Si posse dixerint, quid dicere habeant cur illa vera definitio sit? si_n_ negaverint, fatendum sit, quoniam vel illa vera definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur, id percipi posse: quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt in omnibus partibus. 44. Si enim dicent ea, de quibus disserent, se dilucide perspicere nec ulla communione visorum impediri, comprehendere ea se fatebuntur. Sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi? Occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi iis, quae ad concludendum sumpta erunt, ita probatis, ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. Ergo si rebus comprehensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse comprehendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat et, quo id facilius adsequatur, adhibituram et sensus et ea, quae perspicua sint, qualis est istorum oratio, qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur, cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia: primum esse quaedam falsa visa: quod cum volunt, declarant quaedam esse vera: deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. At primum sumpseras, tamquam interesset: ita priori posterius, posteriori superius non iungitur. 45. Sed progrediamur longius et ita agamus, ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntur, sic persequamur, ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa, quam diximus, satis magnam habet vim, ut ipsa per sese ea, quae sint, nobis ita ut sint indicet. Sed tamen, ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab iis, quae clara sint ipsa per sese, quasi praestigiis quibusdam et captionibus depellamur. Nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis, qui videntur conturbare veri cognitionem, dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere, nihil profecit: ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit. XV. 46. Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra comparanda. Adversatur enim primum, quod parum defigunt animos et intendunt in ea, quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscere; alterum est, quod falla
PREV.   NEXT  
|<   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97  
98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   >>   >|  



Top keywords:

volunt

 
primum
 

longius

 
potest
 

perspicuis

 

quaedam

 
perspicua
 

possint

 

poterunt

 

transferri


definitio

 
possit
 

praeteritis

 

persequamur

 

Primum

 

igitur

 

diximus

 
relinquamus
 

perspicuitas

 

indicet


maneamus

 

animos

 

intendunt

 

magnam

 

quanta

 
videamur
 
priori
 

posterius

 
posteriori
 

superius


interesset
 

tamquam

 

interesse

 

sumpseras

 
alterum
 

iungitur

 

circumfusa

 

firmius

 
quaeque
 

adsentati


agamus

 
agnoscere
 

progrediamur

 

dicuntur

 

defigunt

 
cognitionem
 

dixitque

 
conturbare
 

erroribus

 

Epicurus