FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96  
97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   >>   >|  
ndi possit, totidem verbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem hanc quaestionem: quae ita videantur, ut etiam alia eodem modo videri possint nec in iis quicquam intersit, non posse eorum alia percipi, alia non percipi: nihil interesse autem, non modo si omni ex parte eiusdem modi sint, sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa comprehenditur. Composita ea conclusio sic est: 'Eorum, quae videntur, alia vera sunt, alia falsa, et quod falsum est, id percipi non potest: quod autem verum visum est, id omne tale est, ut eiusdem modi etiam falsum possit videri.' Et, 'quae visa sint eius modi, ut in iis nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint, alia non possint. 41. Nullum igitur est visum quod percipi possit.' Quae autem sumunt, ut concludant id, quod volunt, ex his duo sibi putant concedi: neque enim quisquam repugnat. Ea sunt haec: 'Quae visa falsa sint, ea percipi non posse,' et alterum: 'Inter quae visa nihil intersit, ex iis non posse alia talia esse, ut percipi possint, alia ut non possint:' reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo, unum: 'quae videantur, eorum alia vera esse, alia falsa,' alterum: 'omne visum, quod sit a vero, tale esse, quale etiam a falso possit esse.' 42. Haec duo proposita non praetervolant, sed ita dilatant, ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. Dividunt enim in partis et eas quidem magnas: primum in sensus, deinde in ea, quae ducuntur a sensibus et ab omni consuetudine, quam obscurari volunt. Tum perveniunt ad eam partem, ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. Haec autem universa concidunt etiam minutius. Ut enim de sensibus hesterno sermone vidistis, item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere iis omnibus, quae visa sint, veris adiuncta esse falsa, quae a veris nihil differant: ea cum talia sint, non posse comprehendi. XIV. 43. Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico, sed ab eorum causa, qui ita disserunt, remotissimam. Definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. Quid enim agant, si, cum aliquid definierint, roget eos quispiam, num illa defini
PREV.   NEXT  
|<   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96  
97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   >>   >|  



Top keywords:

percipi

 

possint

 

possit

 

quidem

 

intersit

 
volunt
 

falsum

 

alterum

 

videri

 

videantur


eiusdem
 

sensibus

 

minima

 

partem

 

perveniunt

 

efficere

 

omnibus

 
obscurari
 

dispertiunt

 

sermone


defini

 

vidistis

 

hesterno

 

minutius

 

adiuncta

 

faciunt

 
concidunt
 
coniectura
 

ratione

 
reliquis

universa

 

singulisque

 

tenuis

 
distinctio
 

dissimilitudinesque

 

oratio

 

similitudines

 

fidentium

 
tutentur
 

clament


nihilo

 

hominum

 

luminibus

 

subtilitatem

 

philosophia

 

differant

 
comprehendi
 
dignissimam
 

iudico

 

partitiones