FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95  
96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   >>   >|  
quo obscurato et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? Quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'Est hoc quidem illius rei signum aut argumentum et ea re id sequor, sed fieri potest ut id, quod significatur, aut falsum sit aut nihil sit omnino.' Sed de perceptione hactenus. Si quis enim ea, quae dicta sunt, labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet. XII. 37. His satis cognitis, quae iam explicata sunt, nunc de adsensione atque approbatione, quam Graeci [Greek: synkatathesin] vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. Nam cum vim, quae esset in sensibus, explicabamus, simul illud aperiebatur, comprehendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. Deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid--nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit--, aut ei sensus adimendus est aut ea, quae est in nostra potestate sita, reddenda adsensio. 38. At vero animus quodam modo eripitur iis, quos neque sentire neque adsentiri volunt. Ut enim necesse est lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere. Nam quo modo non potest animal ullum non appetere id, quod accommodatum ad naturam appareat--Graeci id [Greek: oikeion] appellant--, sic non potest obiectam rem perspicuam non approbare. Quamquam, si illa, de quibus disputatum est, vera sunt, nihil attinet de adsensione omnino loqui. Qui enim quid percipit, adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artis, idque, quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo, qui rei nulli adsentietur, non erit. 39. Ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobis? Maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione: hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex iis rebus constat, quibus adsensa est et quas approbavit, omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est, eique, quod visum sit, adsentiatur. Qua re qui aut visum aut adsensum tollit, is omnem actionem tollit e vita. XIII. 40. Nunc ea videamus, quae contra ab his disputari solent. Sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Componunt igitur primum artem quandam de iis, quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his, quale sit id, quod percipi et comprehe
PREV.   NEXT  
|<   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95  
96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   >>   >|  



Top keywords:

potest

 
adsensione
 

animal

 
aliquid
 

potestate

 

Graeci

 
fundamenta
 

igitur

 

tollit

 

quibus


percipi

 
sensibus
 

nostra

 

necesse

 

quidem

 

omnino

 

virtus

 
virtute
 

quemquam

 

peccare


absurdum

 

adsentietur

 

ipsorum

 

Maxime

 

videbuntur

 
percipit
 
adsentitur
 

attinet

 
Quamquam
 

disputatum


statim
 

maximum

 

notitias

 

constare

 
secuntur
 

attingere

 

memoriam

 

potestis

 
totius
 

rationis


solent

 
disputari
 

videamus

 

contra

 

obscurato

 
cognoscere
 

eorumque

 
genera
 

definiunt

 

comprehe