FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91  
92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   >>   >|  
inde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium, quod sapientia, cum quid agere incipiat, sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. Nam aliter appetitio--eam enim volumus esse [Greek: hormen]--, qua ad agendum impellimur, et id appetimus, quod est visum, moveri non potest. 25. Illud autem, quod movet, prius oportet videri eique credi: quod fieri non potest, si id, quod visum erit, discerni non poterit a falso. Quo modo autem moveri animus ad appetendum potest, si id, quod videtur, non percipitur accommodatumne naturae sit an alienum? Itemque, si quid offici sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam impelletur, numquam movebitur. Quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum, quod occurrit, videri. 26. Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur, quasi quaedam lux lumenque vitae, tamenne in ista pravitate perstabitis? Nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit virtutem, cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo. Quaestio autem est appetitio cognitionis quaestionisque finis inventio. At nemo invenit falsa, nec ea, quae incerta permanent, inventa esse possunt, sed, cum ea, quae quasi involuta fuerunt, aperta sunt, tum inventa dicuntur. Sic et initium quaerendi et exitus percipiendi et comprehendendi tenet_ur_. Itaque argumenti conclusio, quae est Graece [Greek: apodeixis], ita definitur: 'ratio, quae ex rebus perceptis ad id, quod non percipiebatur, adducit.' IX. 27. Quod si omnia visa eius modi essent, qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent, neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse diceremus aut quae esset conclusi argumenti fides? Ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? Sapientiae vero quid futurum est? quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis, quae philosophi vocant [Greek: dogmata], quorum nullum sine scelere prodi poterit. Cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent. Non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientique satis non sit non esse falsum, sed etiam stabile, fixum, ratum esse debeat
PREV.   NEXT  
|<   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91  
92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   >>   >|  



Top keywords:

potest

 

initium

 

poterit

 

proditur

 

decretum

 

aliquid

 

umquam

 

occurrit

 

quaerendi

 

nullum


moveri
 

videri

 

appetitio

 
sequatur
 

inventa

 

sapientia

 

falsum

 

necesse

 
argumenti
 

naturae


dicunt

 

apodeixis

 
qualia
 

exitus

 

posset

 
dicuntur
 

possent

 

essent

 

comprehendendi

 

percipiendi


percipiebatur
 

perceptis

 
adducit
 
conclusio
 

Itaque

 

definitur

 

Graece

 

amicitiarum

 

proditiones

 

publicarum


rectique
 

solent

 

stabile

 

debeat

 
sapientique
 

possit

 

igitur

 

dubitari

 

scelere

 
philosophia