FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88  
89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   >>   >|  
num, qui Euandrum audierat, Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. Sed ipse Carneades diu tenuit: nam nonaginta vixit annos, et qui illum audierant, admodum floruerunt: e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit--declarat multitudo librorum--ingeni non minus in [Aeschine], in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis. Bene autem nosse Carneadem Stratoniceus Metrodorus putabatur. 17. Iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit. Sed, quod nos facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et ii quidem non mediocres faciendum omnino non putabant: nec vero esse ullam rationem disputare cum iis, qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum, qui multus in eo fuisset, reprehendebant, nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, comprehensio, quam [Greek: katalepsin] illi vocant, eosque, qui persuadere vellent, esse aliquid quod comprehendi et percipi posset, inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius [Greek: enargeiai], ut Graeci: perspicuitatem aut evidentiam nos, si placet, nominemus fabricemurque, si opus erit, verba, ne hic sibi--me appellabat iocans--hoc licere putet soli: sed tamen orationem nullam putabant illustriorem ipsa evidentia reperiri posse nec ea, quae tam clara essent, definienda censebant. Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea, quae contra dicerentur, dici oportere putabant, ne qui fallerentur. 18. Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non improbant et rem idoneam, de qua quaeratur, et homines dignos, quibuscum disseratur, putant. Philo autem, dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat, quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur, ut est reprehensus a patre Catulo, et, ut docuit Antiochus, in id ipsum se induit, quod timebat. Cum enim ita negaret, quicquam esse, quod comprehendi posset--id enim volumus esse [Greek: akatalepton]--, si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum--iam enim hoc pro [Greek: phantasiai] verbum satis hesterno sermone trivimus--visum igitur impressum effictumque ex eo, unde esset, quale esse non posset, ex eo, unde non esset, id nos a Zenone definitum rectissime dicimus: qui enim potest quicquam comprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale, quale vel fa
PREV.   NEXT  
|<   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88  
89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   >>   >|  



Top keywords:

posset

 

comprehendi

 

quicquam

 

putabant

 

contra

 

facere

 

fuisset

 

verbum

 

volumus

 

Clitomacho


evidentia
 

potest

 

oportere

 
dicerentur
 

fallerentur

 

evidentium

 

licere

 

Plerique

 
definitiones
 

ipsarum


negabant

 

improbant

 
definienda
 

reperiri

 

cognitumque

 
perceptum
 

illustriorem

 

essent

 

dicturos

 

orationem


nullam
 

confidas

 
priores
 
fuisse
 

censebant

 

quaeratur

 

timebat

 

induit

 

effictumque

 

Antiochus


reprehensus
 

Catulo

 

docuit

 

negaret

 
akatalepton
 

igitur

 

phantasiai

 

hesterno

 

sermone

 
definiret