FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78  
79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   >>   >|  
opinationem et suspicionem et uno nomine omnia, quae essent aliena firmae et constantis adsensionis, a virtute sapientiaque removebat. Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus. XII. 43. Quae cum dixisset: Breviter sane minimeque obscure exposita est, inquam, a te, Varro, et veteris Academiae ratio et Stoicorum: verum esse [autem] arbitror, ut Antiocho, nostro familiari, placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam. Tunc Varro: Tuae sunt nunc partes, inquit, qui ab antiquorum ratione desciscis et ea, quae ab Arcesila novata sunt, probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio. 44. Tum ego: Cum Zenone, inquam, ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi, ut mihi quidem videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et iam ante Socratem Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnis paene veteres: qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt: angustos sensus, imbecillos animos, brevia curricula vitae et, ut Democritus, in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt. 45. Itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisset: sic omnia latere censebat in occulto: neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset: quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque adfirmare quemquam neque adsensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis, cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni adsensionem approbationemque praecurrere. Huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias dicens in eam plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur, facilius ab utraque parte adsensio sustineretur. 46. Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil adfirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur: sed tamen illa, quam exposui_sti_, vetus, haec nova nominetur: quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem A
PREV.   NEXT  
|<   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78  
79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

quicquam

 

inquam

 

Academiae

 

Arcesilas

 

Arcesila

 

videtur

 

Socratem

 

veteris

 

posset


dixerunt
 

Itaque

 

temeritatem

 
insignis
 

negabat

 

circumfusa

 

turpius

 

deinceps

 
cognitioni
 

perceptioni


relinqui

 

tenebris

 
incognita
 

approbaretur

 

adfirmare

 
occulto
 

quemquam

 

censebat

 

adsensionem

 

oportere


quibus
 

profiteri

 
intellegi
 
adsensione
 

approbare

 

Socrates

 

causis

 

semper

 

cohibereque

 

latere


reliquisset
 

continere

 

sententias

 

utramque

 
adfirmatur
 

partem

 

omnibus

 

disseruntur

 

libris

 
Platonem