FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77  
78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   >>   >|  
deratam quamdam intemperantiam. Haec fere de moribus. XI. De naturis autem sic sentiebat, primum, ut quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet. Statuebat enim ignem esse ipsam naturam, quae quidque gigneret, et mentem atque sensus. Discrepabat etiam ab isdem quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea, quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus. 40. Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit. In qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille [Greek: phantasian], nos visum appellemus licet, et teneamus hoc verbum quidem: erit enim utendum in reliquo sermone saepius. Sed ad haec, quae visa sunt et quasi accepta sensibus, adsensionem adiungit animorum, quam esse volt in nobis positam et voluntariam. 41. Visis non omnibus adiungebat fidem, sed iis solum, quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum, quae viderentur: id autem visum, cum ipsum per se cerneretur, comprehendibile--feretis hoc? Nos vero, inquit. Quonam enim modo [Greek: katalepton] diceres?--Sed, cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem iis rebus, quae manu prehenderentur: ex quo etiam nomen hoc duxerat, cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem novis verbis--nova enim dicebat--usus est. Quod autem erat sensu comprehensum, id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprehensum, ut convelli ratione non posset, scientiam: sin aliter, inscientiam nominabat: ex qua exsisteret etiam opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis. 42. Sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam, quam dixi, collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod, ut supra dixi, comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia, quae essent in re, comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset, unde postea notiones rerum in animis imprimerentur, e quibus non principia solum, sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur. Errorem autem et temeritatem et ignorantiam et
PREV.   NEXT  
|<   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77  
78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   >>   >|  



Top keywords:

sensibus

 

appellabat

 

quaedam

 

comprehensionem

 

posset

 

comprehensum

 

scientiam

 

inscientiam

 

dicebat

 

mentem


effici
 

sensus

 

naturam

 
primum
 

superiores

 

imprimerentur

 

plurimisque

 

quibus

 
verbis
 

sensum


postea

 

animis

 
notiones
 

duxerat

 

ignorantiam

 
temeritatem
 

Errorem

 

reperiuntur

 

approbatum

 

katalepton


diceres
 

acceptum

 
similem
 
rationem
 

latiores

 

principia

 

inveniendam

 

essent

 

prehenderentur

 

dedisset


eamque
 

Quonam

 

rectis

 

collocabat

 
relinqueret
 

quodque

 

pravis

 

numerabat

 

tribuebat

 
comprehensio