FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  
i instrumento et apparatu, ut ille rex post Alexandrum maximus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum, quos legisset, fateretur. In eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingeni peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. Quin etiam, cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit. Nos enim consules introduximus paene in urbem currum clarissimi viri: cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset: quod hoc tempore non est necesse. Itaque privabo illum potius debito testimonio quam id cum mea laude communicem. II. 4. Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. Nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. Maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum, sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet, ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus, Philonis auditor, excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, cumque esset ea memoria, quam ante dixi, ea saepe audiendo facile cognovit, quae vel semel audita meminisse potuisset. Delectabatur autem mirifice lectione librorum, de quibus audiebat. 5. Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim, minuam etiam gloriam. Sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui, etiam si haec non improbent, tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putant. Ego autem, cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro. 6. Restat ut iis respondeam, qui sermonibus eius modi nolint personas tam gravis illigari. Quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse opo
PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  



Top keywords:

omnino

 

litteras

 

Graecas

 

aliquot

 

litterarum

 

philosophiae

 

meminisse

 

audita

 

potuisset

 

Delectabatur


lectione
 

mirifice

 

facile

 
audiendo
 

cognovit

 

librorum

 

audiebat

 

amplificare

 
personarum
 

minuam


gloriam

 

talium

 
memoria
 

vereor

 

interdum

 
quibus
 

imperator

 

pellibus

 

relinquatur

 

imperatori


multum
 

militaris

 
occupatio
 
philosophis
 

quaestor

 

habuit

 

excellere

 

auditor

 

scientiaque

 

ingenio


putaretur
 

Antiochus

 

Philonis

 

cumque

 
apparatu
 

requiro

 

auctorem

 

Restat

 

respondeam

 
Panaetium