FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82  
83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   >>   >|  
qui secum ad senectutem usque vixissent, aperire consuesse. 36. Augustin. De Civit. Dei VI. 2. _Denique et ipse Tullius huic (i.e. M.T. Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis eam quae ibi versatur disputationem se habuisse cum M. Varrone_, homine, _inquit_, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo. * * * * * ACADEMICORUM PRIORUM LIBER II. I. 1. Magnum ingenium Luci Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina, quibus temporibus florere in foro maxime potuit, caruit omnino rebus urbanis. Ut enim admodum adolescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus, ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor--licebat enim celerius legis praemio--, post in Africam, inde ad consulatum, quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes, ingenium cognoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium, quae de virtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum. 2. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui adolescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asia pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingeni magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam. Itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. Habuit enim divinam quandam memoriam rerum, verborum maiorem Hortensius, sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior, quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt: qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo, quod haerebant in memoria quaecumque audierat et viderat. Tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam, quam Themistocles spreverat, disciplinam. Itaque ut litteris consignamus quae monumentis mandare volumus, sic ille in animo res insculptas habebat. 3. Tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis, oppugnationibus, navalibus pugnis totiusque bell
PREV.   NEXT  
|<   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82  
83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   >>   >|  



Top keywords:

disciplinam

 
Itaque
 

partim

 
omnium
 

facile

 

profectus

 
memoria
 

admodum

 

ingenium

 

imperator


factus

 
homine
 

bellum

 

Habuit

 

forensi

 

quaesturae

 

diuturnum

 
militaris
 

divinam

 

quandam


imperatoria

 

verborum

 

maiorem

 

Hortensius

 

memoriam

 
adolescentiam
 
exspectabatur
 

tempus

 
indocilem
 

desideravit


consumpserat
 

quaedam

 

incredibilis

 

magnitudo

 
gerente
 

legendis

 

gestis

 

Murena

 
ingeni
 

peritis


percontando

 
navigationem
 

consumpsisset

 

fuisse

 

consignamus

 
litteris
 

monumentis

 
mandare
 

volumus

 

spreverat