FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85  
86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   >>   >|  
apti de rebus incognitis iudicant et, ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt. 9. Nam, quod dicunt omnino se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent--statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis--, sed ut potuerint, potuerunt omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis, iudicaverunt autem re semel audita atque ad unius se auctoritatem contulerunt. Sed nescio quo modo plerique errare malunt eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. Quibus de rebus et alias saepe multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensii villa, quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus, quam apud Catulum fuissemus. Quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum, si ventus esset, Lucullo in Neapolitanum, mihi in Pompeianum navigare. Cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus. IV. 10. Hic Catulus: Etsi heri, inquit, id, quod quaerebatur, paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen exspecto ea, quae te pollicitus es, Luculle, ab Antiocho audita dicturum. Equidem, inquit Hortensius, feci plus quam vellem: totam enim rem Lucullo integram servatam oportuit. Et tamen fortasse servata est: a me enim ea, quae in promptu erant, dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero. Tum ille: Non sane, inquit, Hortensi, conturbat me exspectatio tua, etsi nihil est iis, qui placere volunt, tam adversarium, sed quia non laboro quam valde ea, quae dico, probaturus sim, eo minus conturbor. Dicam enim nec mea nec ea, in quibus, si non fuerint, _non_ vinci me malim quam vincere. Sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefactata est, mihi tamen videtur esse verissima. Agam igitur, sicut Antiochus agebat: nota enim mihi res est. Nam et vacuo animo illum audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius, ut etiam maiorem exspectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius. Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus. 11. At ille: Cum Alexandriae pro quaestore, inquit, essem, fuit Antiochus mecum et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobil
PREV.   NEXT  
|<   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85  
86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   >>   >|  



Top keywords:

inquit

 

Lucullo

 

videtur

 

igitur

 

audita

 

Hortensius

 

Catulus

 

quidem

 

Alexandriae

 

Antiochus


probaturus
 

placere

 

conturbor

 
volunt
 

adversarium

 

laboro

 

integram

 

servatam

 
oportuit
 

vellem


Antiocho

 

dicturum

 
Equidem
 

fortasse

 

Hortensi

 
conturbat
 

exspectatio

 

desidero

 

reconditiora

 

servata


promptu
 

labefactata

 
familiaris
 
quaestore
 

audiendum

 

exorsus

 

animos

 

ereximus

 

Antiochi

 

Heraclitus


philosophia
 

dimissa

 

revocatur

 

probatus

 
Clitomachum
 

Tyrius

 

multos

 

audierat

 

Philonem

 
sermone