FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86  
87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   >>   >|  
is: cum quo Antiochum saepe disputantem audiebam, sed utrumque leniter. Et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant adlati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant: et homo natura lenissimus--nihil enim poterat fieri illo mitius--stomachari tamen coepit. Mirabar: nec enim umquam ante videram. At ille, Heracliti memoriam implorans, quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando? Negabat. Philonis tamen scriptum agnoscebat: nec id quidem dubitari poterat: nam aderant mei familiares, docti homines, P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso illos duos libros dicerent descripsisse. 12. Tum et illa dixit Antiochus, quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni, et alia plura, nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. Tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. Itaque compluris dies adhibito Heraclito doctisque compluribus et in iis Antiochi fratre, Aristo, et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurimum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. Sed ea pars, quae contra Philonem erat, praetermittenda est: minus enim acer est adversarius is, qui ista, quae sunt heri defensa, negat Academicos omnino dicere. Etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior. Ad Arcesilam Carneademque veniamus. V. 13. Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: Primum mihi videmini--me autem nomine appellabat, cum veteres physicos nominatis, facere idem, quod seditiosi cives solent, cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt, quos dicant fuisse popularis, ut eorum ipsi similes esse videantur. Repetunt ii a P. Valerio, qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos, qui leges popularis de provocationibus tulerint, cum consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium, qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium, Q. Pompeium: illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent. Duos vero sapientissimos et clarissimos fratres, P. Crassum et P. Scaevolam, aiunt Ti. Graccho auctores legum fuisse, alterum quidem, ut videmus, palam, alter
PREV.   NEXT  
|<   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86  
87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   >>   >|  



Top keywords:

contra

 

quidem

 

Philonis

 

Antiochum

 

poterat

 

popularis

 

fuisse

 

Philone

 

solent

 

consul


Academicos
 

adversarius

 

quibus

 
Antiochi
 

secundum

 

seditiosi

 

facere

 

physicos

 
nominatis
 

aliquos


antiquis

 

dicant

 
proferunt
 

Philonem

 

praetermittenda

 
claros
 

consumpsimus

 

appellabat

 

dixisset

 

mentitur


rursus
 

Arcesilam

 
veniamus
 
lenior
 

exorsus

 

nomine

 

defensa

 

Carneademque

 

omnino

 

dicere


Primum
 

videmini

 

veteres

 

commemorant

 
Pompeium
 

Africanum

 

referre

 

numerum

 

eundem

 
Cassium