FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73  
74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   >>   >|  
ssent prima natura quaeque ipsa per sese expetenda, aut omnia aut maxima. Ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. Itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam, nisi adiungerentur et corporis et cetera, quae supra dicta sunt, ad virtutis usum idonea. 23. Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur: quod erat in conservatione earum rerum, quas natura praescriberet. Hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio: ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa et earum rerum, quae erant congruentes cum descriptione naturae, unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas: eaeque voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis, quam primam posui, forma atque descriptio. 24. De natura autem--id enim sequebatur--ita dicebant, ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, ea quae efficeretur aliquid. In eo, quod efficeret, vim esse censebant, in eo autem, quod efficeretur, materiam quandam: in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse, si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia. Nihil est enim quod non alicubi esse cogatur. Sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant: dabitis enim profecto, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt, a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis. VII. 25. Nos vero, inquit Atticus: quin etiam Graecis licebit utare, cum voles, si te Latina forte deficient. Bene sane facis: sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis, ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo iam utitur pro Latinis. Qualitates igitur appellavi, quas [Greek: poiotetas] Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum, sed philosophorum, atque id in multis. Dialecticorum vero verba nulla sunt publica: suis utuntur. Et id quidem commune omnium fere est artium. Aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. Quod si Graeci faciunt, qui in his rebus tot iam saecula versantur, quanto id magis nobis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur? 26. Tu vero, inquam, Varro, bene etiam meriturus mihi videris de tuis civib
PREV.   NEXT  
|<   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73  
74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   >>   >|  



Top keywords:
Graeci
 

natura

 

multis

 

aliquid

 

altera

 

quidem

 
verbis
 

quibus

 

faciunt

 
quandam

materiam

 

utroque

 

descriptione

 

efficeretur

 
versantur
 

maxima

 

virtute

 
deficient
 

Latina

 

Graecis


licebit

 

enitar

 
philosophiam
 

rhetoricam

 

physicam

 

dialecticam

 
huiusce
 

Latine

 
loquar
 
appellem

quaeque

 

Atticus

 

inusitatis

 

profecto

 

corpus

 

qualitatem

 

nominabant

 

dabitis

 

expetenda

 
inquit

consuetudo
 

inauditis

 

tractantur

 

utamur

 
interdum
 

quanto

 

concedendum

 
saecula
 

transferenda

 

nomina