FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  
odo. Quid me, inquam, putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro exhibiturum? Pergamus igitur, inquit, quoniam placet. 19. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex: una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum sit, quid falsum, quid rectum in oratione pravumve, quid consentiens, quid repugnans iudicando. Ac primum partem illam bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita. Corporis autem alia ponebant esse in toto, alia in partibus: valetudinem, viris pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem: 20. animi autem, quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab iis in naturam et mores dividebantur. Naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant: quorum utrumque mentis esset proprium et ingeni. Morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem: quam partim exercitationis adsiduitate, partim ratione formabant, in quibus erat philosophia ipsa. In qua quod incohatum est neque absolutum, progressio quaedam ad virtutem appellatur: quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum, quas in animis ponunt, una res optima. Ergo haec animorum. 21. Vitae autem--id enim erat tertium--adiuncta esse dicebant, quae ad virtutis usum valerent. Nam virtus animi bonis et corporis cernitur, et _in_ quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. Hominem esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. Ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt: cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut tuendum, ut divitias, ut opes, ut gloriam, ut gratiam. Ita tripartita ab iis inducitur ratio bonorum. VI. 22. Atque haec illa sunt tria genera, quae putant plerique Peripateticos dicere. Id quidem non falso: est enim haec partitio illorum: illud imprudenter, si alios esse Academicos, qui tum appellarentur, alios Peripateticos arbitrantur. Communis haec ratio et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae e
PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  



Top keywords:
natura
 

bonorum

 

putant

 

partem

 
dicebant
 

adiuncta

 
quidem
 

celeritatem

 

virtutem

 

partim


absolutum

 

Peripateticos

 
partibus
 
naturae
 

virtus

 
formabant
 

corporis

 
beatae
 

virtutis

 

valerent


cernitur

 
quibusdam
 

optima

 

progressio

 
quaedam
 

appellatur

 

perfectio

 

incohatum

 

philosophia

 

omniumque


animorum

 

quibus

 
animis
 

ponunt

 
tertium
 

coniunctum

 

genera

 

plerique

 

dicere

 
tripartita

inducitur

 
partitio
 

illorum

 

utrisque

 

videbatur

 

adipisci

 

Communis

 

arbitrantur

 

imprudenter

 

Academicos