FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  
et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum _valere_. 16. Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab iis qui illum audierunt perscripti varie _et_ copiose sunt, ita disputat ut nihil adfirmet ipse, refellat alios: nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire, id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una omnis sapientia non arbitrari sese scire quod nesciat. Quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tamen in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris, maximeque Platonis, intellegi potest. 17. Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est, Academicorum et Peripateticorum: qui rebus congruentes nominibus differebant. Nam cum Speusippum, sororis filium, Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duos autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Chalcedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, qui Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. Sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus et nulla adfirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae. 18. Quae quidem erat primo duobus, ut dixi, nominibus una: nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. Abundantia quadam ingeni praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio. V. Sed quid ago? inquit, aut sumne sanus, qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet. Tum Atticus: Tu vero, inquit, perge, Varro: valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant, cum Latine dicuntur, et isto m
PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  



Top keywords:
Platonis
 

philosophiae

 

quidem

 

omnibus

 
duobus
 

disciplinae

 
inquit
 

nominibus

 

Minervam

 

nostra


arbitrari

 

quaedam

 
dubitationem
 
adhibita
 

minime

 
Socrates
 

probabat

 
Socraticam
 

consuetudinem

 

disserendi


reliquerunt

 
adfirmatione
 

quandam

 

gymnasium

 
alterum
 

coetus

 

sermones

 

habere

 

Academia

 

instituto


disputabant

 

inambulantes

 
soliti
 

composuerunt

 
formulam
 

plenam

 

certam

 

completi

 

vocabulo

 
habuerunt

utrique

 
ubertate
 

refertam

 

Academiam

 

inepte

 

quisquis

 

Atticus

 

Latine

 

delectant

 

dicuntur