FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  
ale sit negat omnino Epicurus sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari _quidem_. Si vero Academiam veterem persequamur, quam nos, ut scis, probamus, quam erit illa acute explicanda nobis! quam argute, quam obscure etiam contra Stoicos disserendum! Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a dis datum munus homini. 8. Sed meos amicos, in quibus est studium, in Graeciam mitto, id est, ad Graecos ire iubeo, ut ea a fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur. Quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea, quantum potui--nihil enim magno opere meorum miror--feci ut essent nota nostris. A Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem. Et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati, non interpretati, quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice +quae quo facilius minus docti intelligerent, iucunditate quadam ad legendum invitati, in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis +philosophe scribere voluimus, si modo consecuti sumus. III. 9. Tum, ego. Sunt, inquam, ista, Varro. Nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti, plurimumque poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti, atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti philosophiamque multis locis incohasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum. 10. Causam autem probabilem tu quidem adfers; aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi aut ne haec quidem qui illa nesciunt. Sed da mihi nunc: satisne probas? Immo vero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca poterunt non contemnent sua. Quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius, Pacuvius, Attius, multi alii, qui non verba, sed vim Graecorum expresserunt poetarum? Quanto magis philosophi delectabunt, si, ut illi Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, sic hi Platonem imitentur, Aristotelem, The
PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  



Top keywords:
quidem
 

nostris

 

Platonem

 

studium

 
poterunt
 

quantum

 
litteris
 

Graecis

 

quadam

 

Latinis


Graeca

 

eruditi

 
legant
 
disciplinam
 

bellicam

 
Sophoclem
 

domesticam

 
regionum
 

sacerdotum

 

temporum


sacrorum

 
locorum
 

Euripidem

 

divinarum

 
delectabunt
 

officia

 

causas

 

aperuisti

 

poetis

 

plurimumque


genera

 

humanarumque

 
descriptiones
 

nomina

 
Aeschylum
 

omnium

 

imitentur

 

nostra

 

peregrinantis

 
errantisque

hospites

 
tamquam
 

inquam

 

agnoscere

 

essemus

 

aetatem

 

omninoque

 

patriae

 

Aristotelem

 

deduxerunt