FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202  
203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   >>   >|  
formans corpus de corpore, arbitratu animae valentis imponere utcumque speciem quam cernit in semetipsa interno oculo[300]. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam? Et imponit speciem jam existenti et habenti ut esset; veluti terrae, aut lapidi, aut ligno, aut auro, aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem fecisti; tu materiam unde facit aliquid; tu ingenium quo artem capiat, et videat intus quid faciat foris; tu sensum corporis quo interprete trajiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit; ut ille intus consulat praesidentem sibi veritatem, an bene factum sit. Te laudant* haec omnia creatorem omnium: sed tu quomodo facis ea? quomodo _fecisti_, Deus, _coelum et terram_? Non utique in coelo neque in terra _fecisti coelum et terram_; neque in aere aut in aquis, quoniam et haec pertinent ad coelum et terram: neque in universo mundo fecisti universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret ut esset. Nec manu tenebas aliquid unde _faceres coelum et terram_; nam unde tibi hoc quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es? Ergo [Sidenote: Ps. 32, 9. 6.]_dixisiti, et facta sunt_, atque _in verbo tuo fecisti ea_. [Sidenote: VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.] 8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube, dicens: [Sidenote: Mat. 3, 17; et 17, 5.]_Hic est filius meus dilectus?_ Illa enim vox acta atque transacta est, coepta et finita. Sonuerunt syllabae atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex ordine, donec ultima post caeteras, silentiumque post ultimam. Unde claret atque eminet, quod creaturae motus expressit eam, serviens aeternae voluntati tuae ipse temporalis. Et haec ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cujus auris interior posita est ad aeternum Verbum tuum. At illa comparavit haec verba temporaliter sonantia, cum aeterno in silentio Verbo tuo, et dixit: "Aliud est, longe aliud est." Haec longe infra me sunt; nec sunt, quia fugiunt et praetereunt: _Verbum autem Domini_* mei supra me _manet in aeternum_. Si ergo verbis sonantibus et praetereuntibus dixisti ut _fieret coelum et terra_, atque ita _fecisti coelum et terram_, erat jam creatura corporalis ante coelum et terram, cujus motibus temporalibus temporaliter vox illa percurreret. Nullum autem corpus ante coelum et terr
PREV.   NEXT  
|<   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202  
203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   >>   >|  



Top keywords:

coelum

 

fecisti

 
terram
 
fieret
 

corpus

 
quomodo
 

Sidenote

 
aliquid
 

aeternum

 

temporaliter


Verbum
 

faceres

 

dixisti

 

materiam

 

factum

 

speciem

 

primam

 

verbis

 

tertia

 

syllabae


transierunt
 

secunda

 
secundam
 

ordine

 

ultima

 
Sonuerunt
 

dicens

 

Nullum

 

sonantibus

 

praetereuntibus


filius

 

dilectus

 

coepta

 

finita

 

creatura

 
caeteras
 

transacta

 

corporalis

 

prudenti

 

interior


fugiunt

 

nuntiavit

 

exterior

 

praetereunt

 

posita

 
comparavit
 
silentio
 

aeterno

 
creaturae
 

percurreret