caseos recentes. alternis compones,
nucleos et piper integrum asparges. ius tale perfundes: 10
piper, ligusticum, apii semen, silfi. coques. at ubi cocta
fuerit, lacte colas, cui cruda ova commisces, ut unum corpus
fiat, et super illa omnia perfundes. cum cocta fuerit,
echinos recentiores, piper asperges et inferes.
2 echinos _Baseggio_, eos EV | iam praeparatos _Baseqgio_,
inpreparatos EV | habebis {s} habetis (ab- F) EV} | 3 scripta EV |
4 holus molles EV | 5 carptum ex _Sch ex +6+ 9, 13_, raptum et EV |
6 lucanicas _Sch_, lucania EV | 7 coctos V, -us E | 8 pollorum EV |
aselli _Hum_, ascelli EV | 11 at E, ad V, _item l. 19 {+4+ 2, 14}_ |
12 lactem EV | 14 addes _vel_ mittes _add. Vo_ | echinos _Tor_,
echino V, enchino (-ono E1) E
+14+ (134) +Patinam Apicianam sic facies+: frusta
suminis cocti, pulpas piscium, pulpas pulli, ficedulas vel
pectora turdorum cocta et quaecumque optima fuerint;
haec omnia concides diligenter praeter ficedulas. ova vero
cruda cum oleo dissolvis. teres piper, ligusticum, suffundes 5
liquamen, vinum, passum, et in caccabum mittis ut calefiat,
et amulo obligas. antea tamen pulpas concisas universas
illuc mittes, et sic bulliat. at, ubi coctum fuerit, levabis
cum iure suo et in patellam alternis de trulla refundes
cum piperis granis integris et nucleis pineis, ita ut per 10
singula coria substernas diploidem, dein laganum similiter;
quotquot lagana posueris, tot trullas impensae desuper
adicies. unum vero laganum fistula percuties et super
impones. piper asparges. ante tamen illas pulpas ovis
confractis obligabis, et sic in caccabum mittes cum impensa. 15
patellam aeneam qualem debes habere infra ostenditur.
1 accipies _add. Vo ex l. 28 {+4+ 2, 15}_ | frustra EV |
5 dissolu{e.}{n.}{d.}is E | 9 patella EV | 10 grana integra EV |
11 _an_ pro singulis coriis_?_ | dein _Sch_, in EV, inde
_Furlanetto_ | 12 quotquot {s}, quodquo EV | impensae _Hum. ex
p. 27, 7 {+4+ 2, 15}_, imples EV | 15 inpensam E, impens{~a}
(m _adrasa in_ n) V | 16 aene{~a} V, aeneum E | infra] _ubi?_
+15+ (135) +Patina cotidiana+: accipies frusta suminis cocti,
pulpas piscium coctas, pulpas pulli coctas. haec omnia
concides diligenter. accipias patellam aeneam, ova confringes
in caccabum et dissolves. adicies in mortarium
piper, ligusticum, fricabis, suffundes liquamen, vinum, passum, 5
oleum modice, re
|