FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67  
68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>   >|  
entium animi maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt; ex quo intellegitur quales futuri sint, cum se plane corporis vinculis relaxaverint. Qua re, si haec ita sunt, sic me colitote,' inquit, 'ut deum, sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis.' XXIII. 82 Cyrus quidem haec moriens; nos, si placet, nostra videamus. Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos Paulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum, aut multos praestantis viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad ipsos pertinere. Anne censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si isdem finibus gloriam meam quibus vitam essem terminaturus? Nonne melius multo fuisset otiosam et quietam aetatem sine ullo labore et contentione traducere? Sed nescio quo modo animus erigens se posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum excessisset e vita, tum denique victurus esset. Quod quidem ni ita se haberet ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatis gloriam niteretur. 83 Quid quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros quos colui et dilexi videndi, neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam, de quibus audivi et legi et ipse conscripsi; quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile retraxerit, nec tamquam Pelian recoxerit. Et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari. 84 Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeat sane; habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi et ei docti saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo; commorandi enim natura divorsorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem cum in illud divinum
PREV.   NEXT  
|<   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67  
68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   >>   >|  



Top keywords:
animus
 

tamquam

 

quidem

 

Paulum

 

videre

 

patrem

 
memoriam
 

quibus

 

gloriam

 
maxime

posteritatem

 

cognovi

 

vestros

 

videndi

 
dilexi
 

audivi

 

convenire

 
stultissimus
 

moritur

 

iniquissimo


videtur

 

aequissimo

 
quisque
 

cuiusque

 

optimi

 

immortalitatis

 
niteretur
 

sapientissimus

 
obtusior
 
Equidem

studio

 

efferor

 

longius

 

cernat

 

meliora

 

proficisci

 

conscripsi

 

patres

 

paenitet

 
vixisse

quoniam
 

frustra

 

fecerunt

 

deplorare

 
existimem
 

discedo

 

praeclarum

 
divinum
 

habitandi

 

hospitio