FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66  
67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   >>   >|  
s sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia. Nec me solum ratio ac disputatio impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas. 78 Audiebam Pythagoran Pythagoriosque, incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati numquam dubitasse quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus. Demonstrabantur mihi praeterea quae Socrates supremo vitae die de immortalitate animorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus. Quid multa? Sic mihi persuasi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes tantae scientiae, tot inventa, non posse eam naturam, quae res eas contineat, esse mortalem; cumque semper agitetur animus nec principium motus habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus; et cum simplex animi natura esset neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi, quod si non posset, non posse interire; magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari. Haec Platonis fere. XXII. 79 Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: 'nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpora ex eis rebus quas gerebam intellegebatis. Eundem igitur esse creditote, etiam si nullum videbitis. 80 Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex eis emori; nec vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem. Atque etiam, cum hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat, abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt; animus autem solus nec cum adest nec cum discessit apparet. Iam vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum. 81 Atqui dormi
PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66  
67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   >>   >|  



Top keywords:
numquam
 

animos

 

essent

 

animorum

 

natura

 

quidem

 
nullum
 

animum

 

animus

 
corpora

gerebam

 

terras

 

vobiscum

 

videbatis

 
intellegebatis
 

humana

 

igitur

 
mortem
 

honores

 

permanerent


sparsisse

 

virorum

 
clarorum
 

creditote

 

videbitis

 

Eundem

 
tuerentur
 

moriens

 
ordinem
 
Xenophontem

Platonis

 

nolite

 

arbitrari

 

nusquam

 

caelestium

 

quique

 

discessero

 

carissimi

 

ipsorum

 
abeunt

discedat
 

quaeque

 

ceterarum

 

dissolvitur

 
perspicuum
 

somnum

 

simile

 
discessit
 

apparet

 

videtis