FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63  
64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   >>   >|  
praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est; quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus, idque cum in vita tum in scaena intellegi potest ex eis fratribus qui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. Severitatem in senectute probo, sed eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo; 66 avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego. Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere? XIX. Quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, appropinquatio mortis, quae certe a senectute non potest esse longe. O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit! Quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus aeternus. Atqui tertium certe nihil inveniri potest. 67 Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum? Quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum? Quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis habet: facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideret, melius et prudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est, qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent. Sed redeo ad mortem impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune? 68 Sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam id quod ille sperat hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit. 69 Quamquam, o di boni, quid est in hominis natura diu? Da enim supremum tempus, exspectemus Tartessiorum regis aetatem: fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat. Sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum; cum enim id advenit, tum illud quod praeteriit, effluxit; tantum r
PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63  
64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   >>   >|  



Top keywords:
mortem
 

potest

 

sperat

 

adulescens

 

natura

 

fuissent

 
aetatem
 

videtur

 

mortis

 
senectute

futurus

 

quidem

 

omnino

 

fratribus

 
Quamquam
 

quicquam

 

victurum

 
altero
 

habere

 

commune


optimo

 

videatis

 
adulescentia
 

senectutis

 

nullae

 

Itaque

 
veniunt
 

senectutem

 
curantur
 
tristius

incidunt

 

morbos

 

adulescentes

 

gravius

 

aegrotant

 

accideret

 

melius

 

civitates

 

impendentem

 
senibus

viveretur
 

prudentius

 

consilium

 

crimen

 
stultius
 

Arganthonius

 

quidam

 
Gadibus
 

regnaverat

 

octoginta