FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  
Notum est totum carmen incisum in sepulcro. Iure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo? Quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates. XVIII. 62 Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo efficitur id, quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se oratione defenderet. Non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos. 63 Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia, salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse; 64 quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta essent, sed facere nolle. Multa in nostro collegio praeclara, sed hoc de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quae sunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus qui splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremo actu corruisse. 65 At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus, etiam avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen et ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur: contemni se putant, despici, illudi;
PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  



Top keywords:
nusquam
 

senectutem

 

oratione

 

senectus

 

voluptates

 

auctoritatem

 
adulescentiae
 

consessu

 

essent

 
senectutis

auctoritatis

 

videntur

 

omnium

 

igitur

 
dixisse
 

quendam

 

multiplex

 
plausus
 

quibus

 

aetate


cuncto

 

Atheniensis

 
primis
 

nostro

 

collegio

 

praeclara

 
agimus
 

quisque

 
recepisse
 
facere

sepulcro

 

civibus

 

theatrum

 

quidam

 

grandis

 

gravis

 

venisset

 

Lacedaemonios

 

consurrexisse

 
considerant

dicuntur
 

antecedit

 

accessisset

 

incisum

 
legati
 

carmen

 

sessum

 
principatum
 

morositas

 

quaerimus