FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198  
199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   >>   >|  
eum qui nobis ignovit, laudamus. Quid ergo haeretice dimittis caussam, et is ad hominem? Quid enim ego sum? Quid sum? Numquid Catholica ego sum? Numquid hereditas Christi diffusa per gentes ego sum? Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas mala mea praeterita, quid magnum facis? Severior sum ego in mala mea quam tu: quod tu vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari, ut et error tuus fieret aliquando praeteritus. Ista sunt mala praeterita, quae noverunt, maxime in ista civitate. Hic enim male viximus, quod ego confiteor: et quantum gaudeo de gratia Dei, tantum de meis praeteritis quid dicam--Doleo? Dolorem, si adhuc essem. Sed quid dicam? Gaudeo? Nec hoc possum dicere: utinam enim numquam fuissem. Quidquid tamen fui, in nomine Christi praeteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Sunt quae adhuc in me reprehendant: sed tamen multum est ad illos ut haec noverint. Multa enim ago in cogitationibus meis, pugnans adversus malas suggestiones meas, et habens conflictationem diuturnam, et prope continuam cum tentationibus inimici subvertere me volentis. Gemo ad Deum in infirmitate mea; et novit quid parturit cor meum, ille qui novit partum meum. "Mihi autem minimum est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die," ait Apostolus; "sed neque ego meipsum judico." Melius enim me ego novi quam illi, sed melius Deus quam ego. Non ergo vobis insultent de nobis, non, faciat Christus. Dicunt enim, Et qui sunt? et unde sunt? malos hic illos novimus, ubi baptizati sunt? Si nos bene noverunt, sciunt quia et navigavimus aliquando; sciunt quia et peregrinati sumus; sciunt quia alii ivimus, et alii redivimus. Non hic baptizati sumus; sed ubi baptizati sumus, Ecclesia est nota universo orbi terrarum. Et multi fratres nostri sunt, qui et norunt quia baptizati sumus, et nobiscum baptizati sunt. Facile est ergo hoc nosse, si quis fratrum est inde sollicitus. * * * * * {205} LIBER UNDECIMUS. Quae ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Officia Divina exequenda fuerit perductus, silentio praeterit, Deum ex eo laudaturus, quod Scripturae suae interiora sensim ei aperuerit. Moysen non nisi in Christo intelligendum esse fatetur, ne exordium quidem libri Geneseos, _In principio fecit Deus coelum et terram._ De his disserens, occurrit obtrectantibus, "quid fac
PREV.   NEXT  
|<   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198  
199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   >>   >|  



Top keywords:

baptizati

 

sciunt

 
noverunt
 
norunt
 

aliquando

 
Numquid
 

praeterita

 
Christi
 

Ecclesia

 

exordium


novimus
 

coelum

 

principio

 

navigavimus

 

Geneseos

 

ivimus

 

quidem

 

peregrinati

 

terram

 

redivimus


judico
 

Melius

 
meipsum
 

Apostolus

 

melius

 
obtrectantibus
 

Christus

 

Dicunt

 

faciat

 

insultent


occurrit

 

disserens

 

fatetur

 

occurrebant

 

tandem

 
Officia
 

dicenda

 

humano

 

aperuerit

 

instituto


Divina

 

exequenda

 

praeterit

 

Scripturae

 

interiora

 
sensim
 
fuerit
 

perductus

 
silentio
 

Moysen