FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196  
197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   >>   >|  
enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae [Sidenote: Eph. 2, 2.]_potestates aeris hujus_, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. [Sidenote: 2 Cor. 11, 14.]_Diabolus_ enim erat _transfigurans se in Angelum lucis_. Et* multum illexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. Erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, Domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. [Sidenote: 1 Tim. 2, 5.]_Mediator_ autem _inter Deum et homines_, oportebat ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibus: ne in utroque hominibus similis, longe esset a Deo; aut in utroque Deo similis, longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. Fallax itaque ille mediator, quo per secreta judicia tua, superbia mereretur illudi, unum cum hominibus habet, id est peccatum; aliud videri vult habere cum Deo, ut quia carnis mortalitate[290] non tegitur, pro immortali se ostentet. Sed quia [Sidenote: Rom. 6, 20.]_stipendium peccati mors est_, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem. [Sidenote: XLIII. Christus verus mediator.] 68. Verax autem mediator quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus, et misisti ut ejus exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, _mediator ille Dei et hominum homo Christus Jesus_, inter mortales peccatores et immortalem justum apparuit; mortalis cum hominibus, justus cum Deo. Ut quoniam stipendium justitiae vita et pax est, per justitiam conjunctam Deo evacuaret mortem justificatorum impiorum*, quam cum illis voluit habere communem. Hinc* demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis ejus, sicut nos per fidem praeteritiae, salvi fierent. Inquantum enim homo, intantum mediator[291]; inquantum autem Verbum, non medius, quia aequalis Deo, et Deus apud Deum, et simul* unus Deus. 69. Quomodo[292] nos amasti, Pater bone, qui [Sidenote: Rom. 8, 32.]_Filio tuo unico {203} non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum_! [Sidenote: Phil. 2, 6.]Quomodo nos amasti pro quibus ille, _non rapinam arbitratus esse aequalis tibi, factus est subditus usque ad mortem crucis_; unus ille [Sidenote: Ps. 87, 6-8.]_in mortuis liber, [Sidenote: Joh. 10, 18.]potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam_[293]; pro nobis
PREV.   NEXT  
|<   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196  
197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

mediator

 
hominibus
 

mortem

 

amasti

 
Quomodo
 

mortales

 
peccatores
 
quaerebant
 

utroque


similis
 

simile

 

aliquid

 

secreta

 

aequalis

 

habere

 

habens

 

potestatem

 

stipendium

 
Christus

quibus
 

hominum

 

antiquis

 
sanctis
 
exemplo
 

passionis

 

futurae

 
humilitatem
 

discerent

 

demonstratus


communem
 

justus

 

mortalis

 
conjunctam
 

justitiam

 

quoniam

 

justitiae

 

evacuaret

 

justificatorum

 
immortalem

voluit

 
justum
 

impiorum

 
apparuit
 
inquantum
 

subditus

 
crucis
 

factus

 

rapinam

 
arbitratus