FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195  
196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   >>   >|  
ndum foris sensu quo potui, et attendi vitam corporis mei de me, sensusque ipsos meos. Inde ingressus sum in recessus memoriae meae, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum {201} innumerabilium; et consideravi, et expavi, et nihil eorum discernere potui sine te, et nihil eorum esse te inveni. Nec ego ipse inventor qui peragravi omnia, et distinguere et pro suis quaeque dignitatibus aestimare conatus sum, excipiens alia nuntiantibus sensibus, et interrogans alia mecum commixta sentiens, ipsosque nuntios dignoscens atque dinumerans, jamque in memoriae* latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens. Nec ego ipse cum haec agerem, id est vis mea qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens quam de omnibus consulebam an essent, quid essent, quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac jubentem. Et saepe istud facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam voluptatem refugio. Neque in his omnibus, quae percurro consulens te, invenio tutum locum animae meae nisi in te, quo colligantur sparsa mea[288], nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit. Sed recido in haec aerumnosis ponderibus, et resorbeor solitis, et teneor, et multum fleo, sed multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina degravat*! Hic esse valeo, nec volo; illic volo, nec valeo; miser utrobique. [Sidenote: XLI. Triplex cupiditas.] 66. Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici; et dexteram tuam invocavi ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio, et repercussusdixi: "Quis illuc potest? [Sidenote: Ps. 30, 23.]_Projectus sum a facie oculorum tuorum._" Tu es Veritas super omnia praesidens: at ego per avaritiam[289] meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium; sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid verum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri. [Sidenote: XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.] 67. Quem invenirem qui me reconciliaret tibi? Ambiendum* mihi fuit ad Angelos? Qua prece? quibus sacramentis? Multi conantes ad te redire, neque per seipsos valentes, sicut audio, tentaverunt haec, et inciderunt in desiderium {202} curiosarum visionum, et digni habiti sunt illusionibus. Elati
PREV.   NEXT  
|<   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195  
196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   >>   >|  



Top keywords:

essent

 

Sidenote

 
multum
 

teneor

 

nescio

 
omnibus
 

memoriae

 
consideravi
 
splendorem
 

salutem


desiderium
 

invocavi

 

inciderunt

 

Projectus

 

oculorum

 

tentaverunt

 

repercussusdixi

 

dexteram

 

potest

 
saucio

peccatorum
 

degravat

 

habiti

 
sarcina
 
illusionibus
 

Tantum

 

consuetudinis

 
utrobique
 

languores

 

Ideoque


tuorum
 

meorum

 

cupiditate

 
cupiditas
 

visionum

 

curiosarum

 

Triplex

 

triplici

 

praesidens

 
possideri

mendacio

 
Nonnulli
 

daemones

 
dignaris
 
nesciat
 

Itaque

 
tanquam
 

redeundi

 

reconciliaret

 
Angelos