amplius quae mihi minus
placent. Ergone de hoc incertus sum mei?
62. Ecce in te, Veritas, video non me laudibus meis propter me, sed propter
proximi utilitatem moveri oportere[286]. Et utrum ita sim* nescio. Minus
mihi in hac re notus sum ipse quam tu*. Obsecro te, Deum meus, et meipsum
mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis quod in {200} me
saucium comperero. Iterum me diligentius interrogem. Si utilitate proximi
moveor in laudibus meis, cur minus moveor, si quisquam alius injuste
vituperetur, quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor quae in me, quam
quae in alium eadem iniquitate coram me jacitur? An et hoc nescio? Etiamne
id restat ut [Sidenote: Gal. 6, 3.]_ipse me seducam_, et verum non faciam
coram te in corde et lingua mea? Insaniam istam, Domine, longe fac a me,
[Sidenote: Ps. 140, 5.]_ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad
impinguandum caput meum_. [Sidenote: Ps. 108, 22.]_Egenus et pauper sum
ego_, et melior in occulto gemitu displicens mihi, et quaerens
misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus, et perficiatur usque in
pacem quam nescit arrogantis oculus.
[Sidenote: XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.]
63. Sermo autem ore procedens, et facta quae innotescunt hominibus, habent
tentationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quamdam
excellentiam contrahit emendicata suffragia; tentat* et cum a me in me
arguitur, eo ipso quo arguitur; et saepe de ipso vanae gloriae contemptu
vanius gloriatur: ideoque non jam de ipso contemptu* gloriae gloriatur; non
enim eam contemnit, cum gloriatur.
[Sidenote: XXXIX. Amoris proprii vis et natura.]
64. Intus etiam intus est aliud in eodem genere tentationis malum
inanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant*, vel
displiceant, nec placere affectent caeteris. Sed sibi placentes multum tibi
displicent, non tantum de non bonis quasi bonis, verum etiam de bonis tuis
quasi suis[287]; aut etiam sicut de tuis, sed tanquam ex meritis suis; aut
etiam sicut ex tua gratia*, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis
invidentes eam*. In his omnibus atque hujuscemodi periculis et laboribus,
vides tremorem cordis mei; sed et vulnera mea magis subinde a te sanari,
quam mihi non infligi sentio.
[Sidenote: XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.]
65. Ubi non mecum ambulasti, Veritas, docens quid caveam et quid appetam,
cum ad te referrem inferiora visa mea quae potui, teque consulerem?
Lustravi mu
|