FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193  
194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   >>   >|  
s explorandi me; in hoc pene nulla est. Nam et a voluptatibus carnis, et a curiositate supervacanea cognoscendi, video quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo, vel voluntate, vel cum absunt*[285]. Tunc enim me interrogo, quam magis minusve mihi molestum sit non habere. Divitiae vero quae ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatum, vel duabus earum, vel omnibus serviant, si persentiscere non potest animus utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti ut se probet. Laude vero ut careamus, atque in eo experiamur quid possumus, numquid male vivendum est, et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos noverit qui non detestetur? Quae major dementia dici aut cogitari potest? At si bonae vitae bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum ejus, quam ipsam bonam vitam deseri non oportet. Non autem sentio sine quo esse aut aequo animo aut aegre possim, nisi cum abfuerit. {199} 61. Quid igitur tibi in hoc genere tentationis, Domine, confiteor? quid, nisi delectari me laudibus; sed amplius ipsa veritate quam laudibus? Nam si mihi proponatur utrum malim furens, aut in omnibus rebus errans, ab omnibus hominibus laudari; an constans, et in veritate certissimus, ab omnibus vituperari; video quid eligam. Verumtamen nollem ut vel augeret mihi gaudium cujuslibet boni mei suffragatio oris alieni. Sed auget, fateor; non solum, sed et vituperatio minuit. Et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, Deus; nam me incertum facit. Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est, a quibus rebus amorem cohibeamus, verum etiam justitiam, id est, quo eum conferamus, nec te tantum voluisti a nobis, verum etiam proximum diligi, saepe mihi videor de profectu aut spe proximi delectari, cum bene intelligentis laude delector; et rursus ejus malo contristari, cum eum audio vituperare quod aut ignorat, aut bonum est. Nam et contristor aliquando laudibus meis, cum vel ea laudantur in me, in quibus ipse mihi displiceo; vel etiam bona minora et levia pluris aestimantur quam aestimanda sunt. Sed rursus, unde scio an propterea sic afficior, quia nolo de meipso a me dissentire laudatorem meum; non quia illius utilitate moveor, sed quia eadem bona quae mihi in me placent, jucundiora mihi sunt cum et alteri placent? Quodammodo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur; quandoquidem aut illa laudantur quae mihi displicent, aut illa
PREV.   NEXT  
|<   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193  
194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   >>   >|  



Top keywords:

omnibus

 

laudibus

 
laudantur
 

potest

 

rursus

 
delectari
 

veritate

 
quibus
 
tantum
 

placent


qualis
 

excusatio

 

subintrat

 

perturbor

 

Quodammodo

 

miseria

 

alteri

 

imperasti

 

moveor

 
continentiam

jucundiora
 

incertum

 

vituperatio

 
cujuslibet
 
quandoquidem
 

gaudium

 

augeret

 
eligam
 

displicent

 

Verumtamen


nollem
 

suffragatio

 

laudatur

 
fateor
 

utilitate

 

minuit

 

sententia

 

laudor

 

alieni

 
cohibeamus

vituperare

 
ignorat
 

contristari

 
delector
 
vituperari
 

propterea

 
contristor
 

displiceo

 

minora

 
aestimantur