FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192  
193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   >>   >|  
s dominum; numquid hoc quoque tertium tentationis genus cessavit a me*, aut cessare in hac tota vita potest, timeri et amari velle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium*? Misera vita est, et foeda jactantia. Hinc fit vel maxime non amare te, nec caste timere te. Ideoque tu [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.]_superbis resistis, humilibus_ autem _das gratiam_; et intonas super ambitiones saeculi, et [Sidenote: Ps. 17, 8.]_contremunt fundamenta montium_. Itaque nobis, quoniam propter quaedam humanae societatis officia necessarium est amari et timeri ab hominibus, instat adversarius verae beatitudinis nostrae, ubique spargens in laqueis, "Euge, euge:" ut dum avide colligimus, incaute capiamur, et a veritate tua gaudium nostrum deponamus, atque in hominum fallacia ponamus; libeatque nos amari et timeri, non propter te, sed pro te; atque isto modo sui similes factos secum habeat, non ad concordiam charitatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit [Sidenote: Is. 14, 13-15.]_sedem suam ponere in aquilone_, ut te perversa et distorta via imitanti*, tenebrosi frigidique servirent. Nos autem, Domine, [Sidenote: Luc. 12, 32.]_pusillus grex_ tuus ecce sumus; tu nos posside. Praetende alas tuas, et fugiamus {198} sub eas. Gloria nostra tu esto; propter te amemur, et verbum tuum timeatur in nobis. Qui laudari vult ab hominibus vituperante te, non defendetur ab hominibus judicante te, nec eripietur damnante te. Cum autem non [Sidenote: Ps. 10, 3.]_peccator laudatur in desideriis animae suae_, nec _qui iniqua gerit benedicitur_, sed laudatur homo propter aliquod donum quod dedisti ei, at ille plus gaudet sibi laudari se, quam ipsum donum habere unde laudatur, etiam iste te vituperante laudatur: et melior jam ille qui laudavit, quam iste qui laudatus est. Illi enim placuit in homine donum Dei; huic amplius placuit donum hominis quam Dei. [Sidenote: XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.] 60. Tentamur his tentationibus quotidie, Domine; sine cessatione tentamur. Quotidiana [Sidenote: Prov. 27, 21.]_fornax_ nostra est _humana lingua_. Imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod jubes, et jube quod vis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei, et flumina oculorum meorum. Neque enim facile colligo quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo [Sidenote: Ps. 18, 13.]_occulta mea_, quae norunt oculi tui, mei autem non. Est enim qualiscumque in aliis generibus tentationum mihi faculta
PREV.   NEXT  
|<   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192  
193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

propter

 
hominibus
 

laudatur

 

gaudium

 
timeri
 

laudari

 
Domine
 
vituperante
 

placuit


nostra
 

gaudet

 

tentationum

 

dedisti

 

laudavit

 

laudatus

 

melior

 

generibus

 

habere

 
aliquod

animae
 

timeatur

 

defendetur

 
judicante
 
verbum
 

Gloria

 

amemur

 
eripietur
 

damnante

 

iniqua


benedicitur
 

desideriis

 

faculta

 
peccator
 

hominis

 

gemitum

 

cordis

 

flumina

 

norunt

 
oculorum

mundatior

 
multum
 

occulta

 
meorum
 
facile
 

colligo

 
continentiam
 

humanis

 

Tentamur

 
quotidie