FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190  
191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   >>   >|  
in caeteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. Neque enim dicimus, Audi quid rutilet; aut, olfac quam niteat; aut, gusta quam splendeat; aut, palpa quam fulgeat: videri enim dicuntur haec omnia. Dicimus autem non solum, Vide quid luceat, quod soli oculi sentire possunt; sed etiam, Vide quid sonet; vide quid oleat; vide quid sapiat; vide quam durum sit. Ideoque generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum vocatur; quia videndi officium in quo primatum oculi tenent, etiam caeteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant. 55. Ex hoc autem evidentius discernitur quid voluptatis, quid curiositatis agatur per sensus: quod voluptas pulchra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur; curiositas autem etiam his contraria tentandi causa, non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine*. Quid enim voluptatis habet videre in laniato cadavere quod exhorreas; et tamen sicubi jaceat, concurrunt ut contristentur, ut palleant. Timent etiam ne in somnis hoc videant; quasi quisquam eos vigilantes videre coegerit, aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. Ita et in caeteris sensibus, quae persequi longum est. Ex hoc morbo cupiditatis, in spectaculis exhibentur quaeque miracula. Hinc ad perscrutanda naturae (quae praeter nos est) operta proceditur*, quae scire nihil prodest, et nihil aliud quam scire homines cupiunt[283]. Hinc etiam, si quid eodem perversae scientiae fine per artes magicas quaeritur. Hinc etiam in ipsa religione Deus tentatur, cum signa et prodigia flagitantur, non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata. 56. In hac tam immensa silva plena insidiarum et {196} periculorum, ecce multa* praeciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, Deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque quotidianam vitam nostram tam multa hujus generis rerum circumstrepant; quando audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum, et vana cura capiendum? Sane me jam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea unquam responsa quaesivit umbrarum; omnia sacrilega sacramenta detestor. A te, Domine Deus meus, cui humilem[284] famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus, ut signum aliquod petam! Sed obsecro te per Regem nostrum, et patriam Jerusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ista consensio, ita sit semper longe atque longi
PREV.   NEXT  
|<   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190  
191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   >>   >|  



Top keywords:

sensus

 

sensibus

 
simplicem
 

dicere

 

videre

 
quando
 

voluptatis

 
caeteris
 
salutis
 

quaeritur


semper
 

facere

 

donasti

 

aliquam

 

prodigia

 

attamen

 

quotidianam

 

nostram

 

circumquaque

 
scientiae

magicas
 

sicuti

 

dispulerim

 
immensa
 
generis
 

tentatur

 

experientiam

 
desiderata
 

insidiarum

 

salutem


flagitantur
 

praeciderim

 

religione

 
periculorum
 

quantis

 

suggestionum

 

consensio

 

famulatum

 

Domine

 
humilem

machinationibus

 
obsecro
 

nostrum

 
Jerusalem
 
castam
 

inimicus

 
quemadmodum
 

signum

 

aliquod

 
detestor