FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189  
190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   >>   >|  
m in hymno tuo; non absumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. Resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei, quibus ingredior viam tuam; et erigo ad te invisibiles oculos, ut tu [Sidenote: Ps. 24, 15.]_evellas de laqueo pedes meos_. Tu subinde evellis eos, nam illaqueantur. Tu non cessas evellere, ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis: [Sidenote: Ps. 120, 4.]_quoniam non dormies, neque dormitabis, qui custodis Israel_. 53. Quam innumerabilia, variis artibus et opificiis, in vestibus, calceamentis, vasis, et cujuscemodi fabricationibus*, picturis etiam, diversisque figmentis, atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus, addiderunt homines ad illecebras oculorum; foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt, et exterminantes quod facti sunt! At ego, Deus meus, et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum, et sacrifico laudem sacrificatori meo*; quoniam pulchra trajecta per animas in manus artificiosas[280], ab illa pulchritudine veniunt, quae super animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. Sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi[281] modum. Et ibi est, et non vident eum[282], ut non eant longius, et [Sidenote: Ps. 58, 10.]_fortitudinem suam ad te custodiant_, nec eam spargant in deliciosas lassitudines. Ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu evellis, Domine, evellis tu, [Sidenote: Ps. 25, 3.]_quoniam misericordia tua ante oculos meos est_. Nam* ego capior miserabiliter, et tu evellis misericorditer; aliquando non sentientem, quia suspensius incideram; aliquando cum dolore, quia jam inhaeseram. [Sidenote: XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.] 54. Huc accedit alia forma tentationis multiplicius periculosa. Praeter* enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium sensuum et voluptatum, cui servientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animae per {195} eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem vana et curiosa cupiditas, nomine cognitionis et scientiae palliata. Quae quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad cognoscendum* in sensibus principes, [Sidenote: 1 Joh. 2, 16.]_concupiscentia oculorum_ eloquio divino appellata est. Ad oculos enim proprie videre pertinet. Utimur autem hoc verbo etiam
PREV.   NEXT  
|<   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189  
190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

quoniam

 
evellis
 

oculos

 

oculorum

 
faciunt
 

tentationis

 
aliquando
 
animas
 

trahunt


longius
 

fortitudinem

 

suspensius

 

sentientem

 

incideram

 

vident

 

inhaeseram

 

misericorditer

 

dolore

 
capior

spargant
 

pulchris

 

gressum

 
deliciosas
 
loquens
 

discernens

 

innecto

 
lassitudines
 

miserabiliter

 

misericordia


Domine
 

custodiant

 

multiplicius

 
noscendi
 

appetitu

 

cognoscendum

 

principes

 

sensibus

 

palliata

 
cupiditas

curiosa

 
nomine
 

cognitionis

 
scientiae
 
videre
 

proprie

 
pertinet
 

Utimur

 

appellata

 
concupiscentia