FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359  
360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   >>   >|  
Elatio autem quae in vitio est, eo ipso quo respuit subjectionem, et cadit ab illo, quo non est quidquam superius, et ex hoc erit inferius. Aug. de Civ. Dei, xiv. 13. [89] Poenitendi humilitate altitudinem suam accipit anima. Aug. de Lib. Arb. l. iii. c. 5. Viam nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo, redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis praeponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei. Aug. in Ps. xxxiii. Enarr. l. s. 4. cf. de Fide et Symbolo, s. 6. [90] Licet subtilissime disseratur, ipsam mentem hominis in qua factus est ad imaginem Dei, quamdam scilicet rationalem vitam, distribui in aeternae contemplationis veritatem, et in rerum temporalium administrationem, atque ita fieri quasi masculum et feminam, illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago Dei, nisi illud quod inhaeret contemplandae incommutabili veritati. Aug. de Gen. ad lit. l. iii. c. 22. [91] Haud scio an legendum sit "sensu." [92] Ex his suis fabulis vanis atque impiis coguntur dicere, animas bonas, quas censent ab animarum malarum, naturae scilicet contrariae, commixtione liberandas, ejus, cujus Deus est, esse naturae. de Haer. Manichaei dicunt, animam particulam Dei, naturae malae commixtione habere peccatum. c. 2. Epp. Pelag. l. ii. c. 2. Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat: si autem anima hoc est quod Deus, se damnat.--Ideo pars Dei non sum, quia substantia Dei, natura Dei, errare non potest:--sicut tu ipse confiteris, erraveras. Erraverat ergo natura Dei? Ierat in immunditiam natura Dei? Adulteria committebat natura Dei? Stupra illicita faciebat natura Dei? Caeca nesciebat qua iret natura Dei? Facinoribus et flagitiis obruebatur natura Dei? Erubesce, da honorem Deo. Aug. Serm. 183. Ideo non est credendum animam nostram hoc esse quod Deus est: quia si hoc esset, nec sua voluntate, nec aliqua necessitate in deterius mutaretur. Aug. de agone Christiano, c. 10. Non in tantam blasphemiam caderent, putando se esse naturam et substantiam Dei. c. Faust. xii. 13. Animas non solum hominum sed etiam pecorum, de D
PREV.   NEXT  
|<   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359  
360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   >>   >|  



Top keywords:

natura

 

damnat

 
naturae
 

animam

 

humilitatem

 
superbia
 
invenit
 
factus
 

hominum

 

dedignaretur


scilicet
 

commixtione

 

animas

 
offendit
 
dicere
 
coguntur
 
impiis
 

damnatorem

 

quando

 
fabulis

Quoniam

 

salvatorem

 

animarum

 

liberandas

 

habere

 
contrariae
 

particulam

 

Manichaei

 

dicunt

 

peccatum


malarum

 

censent

 
conditionem
 

Agnoscat

 

Adulteria

 

mutaretur

 

deterius

 
Christiano
 

necessitate

 

aliqua


nostram

 

credendum

 

voluntate

 

tantam

 

Animas

 
pecorum
 
caderent
 

blasphemiam

 

putando

 

naturam