FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390  
391   392   393   394   395   396   >>  
s. 2. Eosdem tamen "longe posterius passos esse quem beatiss. Stephanum" "probe sciri" ait Aug. (Serm. 318.) "Sub ignobili caespite latebant" (Ambr. l. c.) "in tantum ut supra ipsorum corpora ambularent omnes, qui vellent ad cancellos pervenire, quibus SS. Naboris et Felicis martyrum ab injuria sepulchra defendebantur." (Paullin. Vita S. Ambros. s. 14.) donec "Ambrosio per somnium revelata reperta sint." Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. s. 2. Postea vero "senes repetierunt, se aliquando horum martyrum nomina titulumque legisse." Ambr. l. c. s. 12. Plerique eos sub Nerone passos esse credunt. vid. Tillemont. II. E. t. ii. Art. S. Gervais et S. Protais et nott. ibid. Ense martyrium adepti sunt; "avulsum humeris caput." (Ambr. l. c.) [238] Ita factum esse haud negabant Arriani, sed narrabant "venerabilem virum Ambrosium pecunia comparasse homines qui se vexari ab immundis spiritibus mentirentur." Paull. l. c. s. 15. [239] Plura de eo habet Ambros. l. c. s. 2. "Dum transferimus, caecus sanatus est" et postea, s. 17. in sermone coram populo frequente habito, "Negant [Arriani] caecum illuminatum, sed ille non negat se sanatum. Ille dicit: Caecus esse desivi: et probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt. Notus homo est, publicis cum valeret mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines quorum ante sustentabatur obsequiis: eos indices suae visitationis arcessit, quos habebat testes et arbitros caecitatis. Clamat quia ut contigit fimbriam de veste martyrum, qua sacrae reliquiae vestiuntur, redditum sibi lumen sit. Nonne simile istud est, atque illud quod in Evangelio legimus?--Detestabilior istorum quam Judaeorum pertinacia. Illi cum dubitarent, vel parentes interrogabant: isti occulte interrogant, palam negant, jam non operi increduli, sed auctori."--Idem miraculum citat Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. s. 2. inter ea, quae "ad multorum notitiam potuerunt pervenire, quia et grandis est civitas et ibi erat tunc Imperator, et _immenso_ populo teste res gesta est, concurrente ad corpora Martyrum Protasii et Gervasii;" ipse porro, ut ait, testis oculatus; (Serm. 286. s. 4.) "cujus tunc tantae gloriae Martyrum etiam, ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, adtestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula jam non solum: 'in conspectu Domini,' sed etiam in conspectu
PREV.   NEXT  
|<   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390  
391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

martyrum

 

Ambros

 
testis
 

homines

 

Arriani

 

factum

 
pervenire
 
Martyrum
 

populo

 

miracula


obsequiis
 
conspectu
 
corpora
 

negant

 

passos

 

vestiuntur

 
sacrae
 

reliquiae

 

redditum

 

simile


Evangelio

 

legimus

 

Detestabilior

 

istorum

 

valeret

 

fimbriam

 

mancipatus

 

Clamat

 

visitationis

 

arcessit


inciderat

 

impedimentum

 

quorum

 

sustentabatur

 

indices

 
postquam
 
lanius
 

ministerio

 

nomine

 

testimonium


Severus
 
Deposuerat
 

caecitatis

 

habebat

 

officium

 

testes

 
arbitros
 

contigit

 
oculatus
 

gloriae