FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
Unicum ad mortem dedit, quantum nos amet quis potest explicare; quis potest saltem digne cogitare? Aug. Serm. 57. c. 13. Porro, persuadendum erat homini quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit; quantum, ne desperaremus, quales, ne superbiremus. Id. de Trin. l. iv. c. 1. [293] In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius "inter mortuos liber," nisi "in similitudine carnis peccati" inter peccatores solus "sine peccato?" Hic ergo "inter mortuos liber," qui "in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat;" qui etiam carnem suam, tanquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat; quem &c. Aug. in Ps. 87. s. 5. vid. sup. p. 167. not. 254. ad l. ix. s. 36. [294] Pauca quaedam de ordinatione, quam invitus accepit, habet Aug. Ep. 21. ad Valerium et 126. ad Albinam, s. 7. de episcopatu Ep. 31. ad Paulinum et Therasiam; uberiora paullo de iis saltem quae eo vel ab eo facta sunt, in Serm. quem, ne "fama sua pollueretur," de vita et moribus clericorum suorum habuit. s. 355. s. 2. "Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum, juvenis veni ad istam civitatem, ut multi vestrum noverunt. Quaerebam ubi constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem saeculi reliqueram, et quod esse potui, esse nolui: nec tamen quaesivi esse quod sum. 'Elegi in domo Dei mei abjectus esse magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum.' Ab eis qui diligunt saeculum, segregavi me: sed eis qui praesunt populis, non me coaequavi. Nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem et abjectum: et placuit illi dicere mihi, 'Adscende sursum.' Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam coeperat esse jam alicujus momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc, et agebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed, ut dixi, domino servus contradicere non debet. Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum perveni ad episcopatum. Non adtuli aliquid, non veni ad hanc Ecclesiam, nisi cum iis indumentis quibus illo tempore vestiebar." Suam, quam vocat "tenuem paupertatulam (seu "paucos agellulos paternos" Ep. 126. s. 6.) vendiderat, et pauperibus er
PREV.   NEXT  
|<   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

quantum

 

episcopum

 
civitatem
 

mortuos

 

episcopatum

 

Domini

 
habebat
 
quales
 

potest

 

vestrum


saltem
 
dilexerit
 
dicere
 

coeperat

 

quoniam

 

Adscende

 
sursum
 

placuit

 

reliqueram

 

timebam


saeculi

 

quaesivi

 

habitare

 

abjectus

 

tabernaculis

 

peccatorum

 

diligunt

 

saeculum

 

segregavi

 

praesunt


populis

 

inferiorem

 

superiorem

 

coaequavi

 

convivio

 
abjectum
 
salvarer
 

perveni

 

adtuli

 

aliquid


Ecclesiam
 
gradum
 

Apprehensus

 

presbyter

 

factus

 

indumentis

 
quibus
 

paternos

 
agellulos
 

vendiderat